라틴어 문장 검색

Ex quo euenit, ut umor ad membranam quidem descendat, exitum uero non habeat ac sic eam inritet et graues inflammationes moueat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 13:3)
Quod si membrana per inflammationem intumuerit, infundenda erit rosa tepida;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 19:1)
finitisque inflammationibus, inponetur aliquod medicamentum ex is, quae leniter reprimunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 5장 5:1)
deinde utendum est medicamento leniter supprimente, quale Lycium est aqua dilutum, donec sanguis fluere desinat;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 6장 2:2)
Atque in his quoque generibus abstinentia primi temporis necessaria est, donec inflammatio finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 6장 2:5)
deinde a die tertio umidum cibum, sublata inflammatione paulo pleniorem, eumque qui carnem alat:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 4:2)
idem die quinto fieri et donec inflammatio finiatur, quae uel nono die uel septumo fere soluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 4:5)
nam et graues inflammationes et febris et suppuratio et saepe uitae periculum sequitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 9장 3:4)
Rursus, si primis diebus id omissum est, inflammatio oritur;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 3:3)
si totum aequale est, undelibet super fracturam debet incipere priori aduersa deorsumque tendere, atque iterum de fractura reuersa in superiore parte ultra priorem fasciam desinere.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 6:2)
Sed si iuxta articulum fractura est, die instillandum uinum est, exigua parte olei adiecta, eademque omnia facienda, donec adeo inflammatio soluatur uel tenuius quoque quam ex consuetudine id membrum fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 9:1)
Digitum satis est ad unum surculum post inflammationem deligari.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 21:1)
fomentum aquae calidae, dum inflammatio est, liberale;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 22:5)
nam et inflammationes multo grauiores et promptiores cancros habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 23:2)
deinde grauis inflammatio oritur, atque in talis praecipue:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION