라틴어 문장 검색

rapior illuc, revocat autem Antiochus, nec est praeterea, quem audiamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 8:13)
videmusne ut pueri ne verberibus quidem a contemplandis rebus perquirendisque deterreantur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 66:4)
neque enim vocum suavitate videntur aut novitate quadam et varietate cantandi revocare eos solitae, qui praetervehebantur, sed quia multa se scire profitebantur, ut homines ad earum saxa discendi cupiditate adhaerescerent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 67:2)
cum vero paulum processerunt, lusionibus vel laboriosis delectantur, ut ne verberibus quidem deterreri possint, eaque cupiditas agendi aliquid adolescit una cum aetatibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 75:5)
multaque eiusdem monstra, quippe qui bellum qui discordiam qui cupiditatem ceteraque generis eiusdem ad deum revocet, quae vel morbo vel somno vel oblivione vel vetustate delentur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 28:7)
Sed ne omnia revocentur ad primas notiones, ratio hoc idem ipsa declarat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 46:4)
quibus explicatis ad rationemque revocatis rerum magis natura cognoscitur quam deorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 119:6)
exclusit, revocat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 73:4)
cum enim utilitas ad se rapere, honestas contra revocare ad se videtur, fit ut distrahatur in deliberando animus afferatque ancipitem curam cogitandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 12:7)
in qua deliberatione ad suam cuiusque naturam consilium est omne revocandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 153:2)
Danda igitur opera est, ut, etiamsi aberrare ad alia coeperit, ad haec revocetur oratio, sed utcumque aderunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 173:2)
quarum quidem certe est adhibendus modus ad mediocritatemque revocandus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 180:5)
Omnes enim immemorem beneficii oderunt eamque iniuriam in deterrenda liberalitate sibi etiam fieri eumque, qui faciat, communem hostem tenuiorum putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 84:4)
nihil contra inutilius ei, qui id iniuste consecutus sit,invenio,cum ad veritatem coepi revocare rationem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 107:2)
hic labor meus hoc adsequetur, ut nostri homines quid ab illis exigant, qui se Atticos volunt, et ad quam eos quasi formulam dicendi revocent intellegant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 5장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION