라틴어 문장 검색

sed non deerant qui sequius interpretarentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 5장 3:3)
quod ut palam factum est, non secus atque in domestico luctu maerentibus publice cunctis, senatus prius quam edicto conuocaretur ad curiam concurrit, obseratisque adhuc foribus, deinde apertis, tantas mortuo gratias egit laudesque congessit, quantas ne uiuo quidem umquam atque praesenti.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 11장 1:4)
At Dareus nuntiata Memnonis morte haud secus, quam par erat,
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 1:1)
nihil difficilius esse quam in illa aetate tantam capere fortunam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 5장 5:2)
Sed ut aperuere se campi alto obruti sabulo, haud secus quam profundum aequor ingressi terram oculis requirebant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 12:1)
quippe Mazaeus, quaecumque adierat, haud secus quam hostis urebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 16:3)
Et rex haud secus, quam si parentis mors nuntiata esset, crebros edidit gemitus lacrimisque obortis, qualis Dareus profudisset, in tabernaculum, in quo mater erat Darei defuncto adsidens corpori, venit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 24:2)
"pudicitiae earum, quae supersunt, curam haud secus quam parens agens reginas appellas, speciem pristinae fortunae retinere pateris."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 3:6)
"difficile est enim continere, quod capere non possis."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 3:20)
ergo haud secus quam in tenebris errabant ad sonum notae vocis aut signum subinde coeuntes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 38:1)
Etiam atque etiam docere captivus, quam difficile iter esset, maxime armatis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 15:1)
Difficilius sibi esse damnare quam decipi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 11장 11:2)
Haud secus, quam par erat, territus, qui Indos atque ultima Orientis peragrare statuisset, praefectos copiarum in praetorium contrahit obortisque lacrimis ex medio gloriae spatio revocari se victi magis quam victoris fortunam in patriam relaturum conquestus est:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 20:1)
Tum vero pro se quisque operam suam offerre, difficillima quaeque poscere, polliceri militum quoque obsequium, si animos eorum leni et apta oratione permulcere voluisset:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 22:1)
Et gens bellicosa et naturae situs difficilis aditu curam regis intenderat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 20:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION