라틴어 문장 검색

ergo inquit dolor diuturnus habet laetitiae plus quam molestiae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 44:18)
quare accipio equidem a Cyrenaicis haec arma contra casus et eventus, quibus eorum advenientes impetus diuturna praemeditatione frangantur, simulque iudico malum illud opinionis esse, non naturae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 31:6)
eo enim erant voltu, oratione, omni reliquo motu et statu, ut eos Argivos aut Sicyonios diceres, magisque me moverant Corinthi subito aspectae parietinae quam ipsos Corinthios, quorum animis diuturna cogitatio callum vetustatis obduxerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 53:6)
Theophrastus autem moriens accusasse naturam dicitur, quod cervis et cornicibus vitam diuturnam, quorum id nihil interesset, hominibus, quorum maxime interfuisset, tam exiguam vitam dedisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 69:3)
Sed nimirum hoc maxume est exprimendum, cum constet aegritudinem vetustate tolli, hanc vim non esse in die positam, sed in cogitatione diuturna.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 74:1)
cogitatio igitur diuturna nihil esse in re mali dolori medetur, non ipsa diuturnitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 74:3)
inveteratio autem, ut in corporibus, aegrius depellitur quam perturbatio, citiusque repentinus oculorum tumor sanatur quam diuturna lippitudo depellitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 81:3)
Omnis enim Philosophiae difficultas in eo versari videtur, ut a Phaenomenis motuum investigemus vires Naturae, deinde ab his viribus demonstremus phaenomena reliqua.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:26)
errorem digiti unius & alterius in mensuris tribuerim difficultati peragendi singula satis accurate.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 37:38)
Caeterum ob difficultatem describendi hanc curvam praestat constructiones vero proximas in praxi Mechanica adhibere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VI. De inventione motuum in Orbibus datis. 21:1)
Id tentabam construendo pendulum ex Globis duobus, quorum inferior & minor oscillaretur in aqua, superior & major proxime supra aquam filo affixus esset, & in Aere oscillando, adjuvaret motum penduli eumque diuturniorem redderet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. VII. De Motu Fluidorum & resistentia Projectilium. 99:4)
Verum ob nimiam calculi difficultatem, praestat sequentem Problematis constructionem adhibere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 17:4)
Opinio secunda multis premitur difficultatibus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 46:12)
magnā cum difficultāte eō advēnī.
(옥스포드 라틴 코스 3권, Pompēius ad patriam revenit11)
Obversabatur praeter illa quae supra dixi causae difficultas:
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION