라틴어 문장 검색

Alexandrum, cuius modo feci mentionem, tot itinera, tot proelia, tot hiemes, per quas victa temporum locorumque difficultate transierat, tot flumina ex ignoto cadentia, tot maria tutum dimiserunt;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 23:1)
Intolerabile erat, quod ebrius fiebat, cum haec faceret;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 25:4)
quanto intolerabilius, quod haec in ipsa ebrietate faciebat!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 25:5)
Parum enim erat fortuitis tegi et sine arte et sine difficultate naturale invenire sibi aliquod receptaculum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 8:5)
nihil horum malum est, nihil intolerabile aut durum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 19:2)
" Beatissimum," inquit, " hunc et hunc diem ago" Epicurus, cum illum hinc urinae difficultas torqueret, hinc insanabilis exulcerati dolor ventris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 25:9)
Laetatur ille adulterio, in quod inritatus est ipsa difficultate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 11:3)
Aeque facilitas amoris quam difficultas nocet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 5:5)
facilitate capimur, cum difficultate certamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 116 5:6)
novissime crescente hac difficultate insecabile inventum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 17:5)
multae difficultates locorum, multae temporum etiam et instructis ad voluptatem prohibentes occurrent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 3:2)
Alterius partis color nihil habet difficultatis:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 21:7)
Illud quidem intolerabile esse aiebat quod induxerat STIVS:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Venefica torqueatur, donec conscios indicet. Quidam mortua uxore ex qua filium habebat duxit alteram uxorem et ex ea filiam sustulit. decessit adulescens; accusauit maritus nouercam uenefici. damnata cum torqueretur dixit consciam sibi filiam esse. petitur 10:11)
GALLIO ad neutrum se alligauit nec dixit quo animo emisset, set GALLIONIS color intolerabilis est:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Laesae reipublicae sit actio. Parrhasius pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Proinethea. Olynthius in tormentis periit. ille tabulam in templo Mineruae p 18:4)
est enim intolerabilis res poscere nummos et contemnere.
(세네카, 행복론, Liber II 69:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION