라틴어 문장 검색

Dic, inquit, Disari (omnis enim situs corporis pertinet ad medici notionem, tu vero doctrinam et ultra quam medicina postulat consecutus es), dic, inquam, cur sibi communis adsensus anulum in digito qui minimo vicinus est, quem etiam medicinalem vocant, et manu praecipue sinistra gestandum esse persuasit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 7:2)
Adeo, inquit, Disari, verum est ita ut dicis Aegyptios opinari, ut ego sacerdotes eorum, quos prophetas vocant, cum in templo vidissem circa deorum hunc in singulis digitum confectis odoribus inlinere et eius rei causas requisissem, et de nervo quod iam dictum est principe eorum narrante didicerim, et insuper de numero qui per ipsum significatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 9:2)
Conplicatus enim senarium numerum digitus iste demonstrat, qui omnifariam plenus perfectus atque divinus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 10:1)
Haec sunt quae in Aegypto divinarum omnium disciplinarum compote, cur anulus huic digito magis inferatur, agnovi.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 10:4)
qui cum nefas esse sanciret deorum formas insculpi anulis, eo usque processit ut et cur in hoc digito vel in hac manu gestaretur anulus non taceret.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 11:3)
Inprimebatur autem sculptura materiae anuli, sive ex ferro sive ex auro foret, et gestabatur, ut quisque vellet, quacumque manu, quolibet digito.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 12:4)
Electus autem, inquit, in ipsa laeva manu digitus minimo proximus quasi aptior ceteris cui commendaretur anuli pretiositas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 14:1)
Saepe mihi queritur non siccis Cestos ocellis, Tangi se digito, Mamuriane, tuo.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCII1)
Non opus est digito:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCII2)
Non culum - neque enim est culus, qui non cacat olim - Sed fodiam digito qui superest oculum:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCII5)
Rideto multum qui te, Sextille, cinaedum Dixerit et digitum porrigito medium.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXVIII1)
Illa quidem tepuit digitosque admittere visa est, Sed nemo potuit tangere:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XVII4)
Digiti crepantis signa novit eunuchus Et delicatae sciscitator urinae Domini bibentis ebrium regit penem.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII6)
Multas in digitis, plures in carmine gemmas Invenies:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XI2)
Quod nutantia fronte perticata Gestat pondera Masclion superbus, Aut grandis Ninus omnibus lacertis Septem quod pueros levat vel octo, Res non difficilis mihi videtur, Uno cum digito vel hoc vel illo Portet Stella meus decem puellas.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION