라틴어 문장 검색

Hi motus animorum atque haec certamina tanta pulveris exigui iactu compressa quiescent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 4:8)
dissolve frigus ligna super foco large reponens atque benignius deprome quadrimum Sabina, o Thaliarche, merum diota.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 92)
ergo non satis est puris versum perscribere verbis, quem si dissolvas, quivis stomachetur eodem quo personatus pacto pater.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 1:7)
' haec ego mecum conpressis agito labris;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 3:16)
itaque cum duo sint genera orationis, altera perpetua, quae rhetorice dicitur, altera concisa, quae dialectice (quas quidem Zeno adeo coniunxit, ut hanc compressae in pugnum manus, illam explicatae diceret similem), etiam disputatrix virtus erit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 329:2)
quod prooemii sit officium, quae ratio narrandi, quae probationum fides, seu proposita confirmamus sive contra dicta dissolvimus, quanta vis in perorando, seu reficienda brevi repetitione rerum memoria est iudicis sive adfectus (quod est longe potentissimum) commovendi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 7:3)
nam et pars defensoris tota est posita in refutatione, et quae dicta sunt ex diverso debent utrinque dissolvi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 289:2)
primum, quod est res illa simplicior, proponitur enim uno modo, dissolvitur varie, cum accusatori satis sit , verum esse id, quod obiecerit, patronus neget, defendat, transferat, excuset, deprecetur, molliat, minuat, avertat, despiciat, derideat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 290:3)
at si singula quaeque dissolveris, illa flamma, quae magna congerie convaluerat, diductis quibus alebatur, concidet, ut, si vel maxima flumina in rivos diducantur, qualibet transitum praebent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 301:2)
saepius tamen accusatori congerere argumenta, reo dissolvere expediet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 303:1)
interim per partes dissolvitur, quod contextu nocet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 316:2)
In omni porro causa iudiciali quinque esse partes, quarum exordio conciliari audientem, narratione doceri, probatione proposita confirmari, refutatione contra dicta dissolvi, peroratione aut memoriam refici aut animos moveri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 13:1)
hanc rei publicae paulisper reprimi, non in comprimi posse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 225:2)
illud notasse satis habeo, quo pulchriora et sensu et elocutione dissolveris, hoc orationem magis deformem fore, quia negligentia collocationis ipsa verborum luce deprehenditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 272:5)
nam opertos compressosve eos in dicendo quis nisi plane rudis aut stultus habeat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 223:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION