라틴어 문장 검색

fac enim minimis e partibus esse corpora prima tribus, vel paulo pluribus auge;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 12:4)
usque adeo parcunt fetus augentque laborem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:7)
praeterea nobis veratrum est acre venenum, at capris adipes et cocturnicibus auget.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:10)
ne forte haec inter caelum terramque reamur libera sponte sua cursus lustrare perennis, morigera ad fruges augendas atque animantis, neve aliqua divom volvi ratione putemus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 2:7)
praeterea genus horriferum natura ferarum humanae genti infestum terraque marique cur alit atque auget?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 6:9)
praeterea pro parte sua, quod cumque alit auget, redditur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 7:7)
nam quod cumque alias ex se res auget alitque, deminui debet, recreari, cum recipit res.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 12:3)
inque dies quanto circum magis aetheris aestus et radii solis cogebant undique terram verberibus crebris extrema ad limina fartam in medio ut propulsa suo condensa coiret, tam magis expressus salsus de corpore sudor augebat mare manando camposque natantis, et tanto magis illa foras elapsa volabant corpora multa vaporis et aëris altaque caeli densabant procul a terris fulgentia templa.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 18:11)
Denique quod longo venit impete, sumere debet mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo et validas auget viris et roborat ictum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 11:5)
quo magis ad nubis augendas multa videntur posse quoque e salso consurgere momine ponti;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 16:2)
diditur in venas cibus omnis, auget alitque corporis extremas quoque partis unguiculosque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 30:6)
et non solum nullum nefastum sed nec comitialem quemquam de adiectis diebus instituit, ne ambitionem magistratuum augeret adiectio.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 12:2)
Ideo mensis uberior duos illos quibus augebatur dies inter Kalendas suas et Nonas habebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 7:3)
Camerienses, qui sacram Soli incolunt insulam, ἀειγενέτῆ Apollini immolant, τῷ τὸν ἥλιον ἀεὶ γίγνεσθαι καὶ ἀεὶ γεννᾶν, id est quod semper exoriens gignitur, quodque ipse generat universa inseminando fovendo producendo alendo augendoque.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 35:1)
Sed cum sol emersit ab inferioribus partibus terrae, vernalisque aequinoctii transgreditur fines augendo diem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION