라틴어 문장 검색

ubi domi metues malum, fugito huc ad me:
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 4, scene 444)
itaque qui a teneris aetatibus eruditionibus variis instruuntur, omnibus litteris agnoscunt easdem notas communicationemque omnium disciplinarum, et ea re facilius omnia cognoscunt.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 1장59)
Itaque, imperator, in primo volumine tibi de arte et quas habeat ea virtutes quibusque disciplinis oporteat esse auctum architectum, exposui et subieci causas, quid ita earum oporteat eum esse peritum, rationesque summae architecturae partitione distribui finitionibusque terminavi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말13)
si autem in utrisque palmis ex articulis ab natura decem sunt perfecti, etiam Platoni placuit esse eum numerum ea re perfectum, quod ex singularibus rebus, quae μονάδεσ apud Graecos dicuntur, perficitur decusis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장19)
Mathematici vero contra disputantes ea re perfectum dixerunt esse numerum qui sex dicitur, quod is numerus habet partitiones eorum rationibus sex numero convenientes sic:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장22)
Non minus cum animadvertissem distentam occupationibus civitatem publicis et privatis negotiis, paucis iudicavi scribendum, uti angusto spatio vacuitatis ea legentes breviter percipere possent.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 머리말12)
Itaque nemo artem ullam aliam conatur domi facere, uti sutrinam, fullonicam aut ex ceteris, quae sunt faciliores, nisi architecturam, ideo quod, qui profitentur, non arte vera sed falso nominantur architecti.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말35)
egregiam esse aquam ad lavandum, sed ea si bibatur, excutere e radicibus dentes.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장93)
Emi autem non ut haberem domi - neque enim ullum adhuc Corinthium domi habeo -, verum ut in patria nostra celebri loco ponerem, ac potissimum in Iovis templo;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 6 4:2)
domi habet animum falsiloquom, falsificum, falsiiurium, domi dolos, domi delenifica facta, domi fallacias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 267)
Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum qualia sint et quam variis distantia formis sponte sua volitent aeterno percita motu quoque modo possit res ex his quaeque creari, [nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus, quae quasi membranae vel cortex nominitandast,] atque animi quoniam docui natura quid esset et quibus e rebus cum corpore compta vigeret quove modo distracta rediret in ordia prima, nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus, quod speciem ac formam similem gerit eius imago, cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION