라틴어 문장 검색

die quadam factum est, ut idem patriarcha cum fratre Mauritio solito more in domo sua accumberet, variisque cibis splendide epularetur, vinum quoque non modice biberet, ac secure in comessationibus diem duceret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 119:3)
Ingressi autem, direxerunt nuntia imperatori Constantinopolitano, quatenus ejus gratia et dono in terra Bulgarorum, quae de ejus regno erat et potestate, necessaria vitae pretio mutuarent, sicque pacifice terram ejus pertransirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 4:1)
Audita hac infamia crudeli et devastatione intolerabili, quae regno Bulgarorum ab his inferebatur, et querimonia suorum, imperator ad primates et magistratus legionis direxit nuntia, quatenus in his non ultra morarentur regionibus, castellis et civitatibus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 6:5)
- Quod in diebus Pentecostes innumerabilis Christianorum ab urbe Nicomedia exercitus egressus, versus regionem Flaganiae iter suum direxit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 13:2)
- Reymundus comes, donis Turcorum corruptus, exercitum duxit per viam solitudinis:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 17:2)
a sinistris illos relinquentes, a dextris viam arripiunt, quae ducit ad civitatem Stanconam, in ea aliquandiu moram habituri, et de eventu Longobardorum audituri aliquid.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 54:5)
Is duodecim Turcopolos milites imperatoris Graeciae, inibi ad tuenda moenia constitutos, multa prece et plurima mercede collata, ductores viae acquisivit ejus, quae ducit ad castellum S. Andreae ex hac parte civitatis Antiochiae;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 64:2)
Sed eis pons, qui ducit in civitatem, a duce praeoccupatus et interdictus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 68:3)
Paucis deinde transactis diebus, audiens Tankradus, Antiochiae princeps, tam egregium principem illic spoliis et omnibus rebus amissis, pauperem vitam ducere et nimis humiliatum, misertus est conchristiani fratris et principis:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 80:2)
- Imperator regi Baldewino dona dirigens, Romae de perfidia sua apud papam incusatur
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 95:3)
Legatio enim regis ad universos confratres per castella et civitates ac regiones propter auxilium directa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 20:3)
Unde Tankradus et Baldewinus de Burg, Willhelmus quoque comes Pictavii, pariterque Willhelmus Carpentarius, [0632B] consilio inito qualiter patriarcha restituatur, regi legationem direxerunt, videlicet ut patriarcham in suam sedem relocaret, alioqui nequaquam eos in ultionem suorum Ascalonem posse descendere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 28:4)
Qui solum quadraginta equites secum habens, divisit eos per triginta ac direxit per montana ut universas semitas praevenirent, per quas sperabat eos reversuros.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:6)
Exaltatum est itaque nomen regis in universis finibus Ascalonitarum et omnium gentilium, non parum timentium et admirantium quod rex cum decem sociis sexaginta Arabes tam felici congressu alios attriverit, alios captivos duxit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:21)
Hoc itaque firmato et concesso, Donimanus imperatori legationem direxit ad contradicendum auri talentum, quod obtulerat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION