라틴어 문장 검색

"Hos etiam, quamvis corrumpi munere nullo te certum est, mirare libens ac suscipe cinctus, quos tibi divino mecum Tritonia duxit pectine:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:171)
nulli pars aemula defuit umquam, quae gravis obstreperet laudi, stimulisque malignis facta sequebatur quamvis ingentia livor:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:23)
Nam prata et salicta, genistaeque et harundines, quamvis tenuem nihilo minus aliquam desiderant industriam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 28:1)
Neminem enim sanum debere facere sumptus in cultura sterilis soli, nec rursus pestilenti quamvis feracissimo pinguique agro dominum ad fructus pervenire.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 2:1)
Hic idem tamen umor, quamvis nocentis naturae, temporibus hiemis edomitus imbribus mitescit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 5장 3:3)
Bubulco quamvis necessaria non tamen satis est indoles mentis, nisi eum vastitas vocis et habitus metuendum pecudibus efficit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 2:1)
Nam perexigua conspargitur aqua glaeba manuque subigitur, ac si glutinosa est, quamvis levissimo tactu pressa inhaerescit et picis in morem ad digitos lentescit habendo, ut ait Vergilius, eademque inlisa humo non dissipatur, quae res nos admonet inesse tali materiae naturalem sucum et pinguitudinem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 18:3)
atque eius modi terram pinguibus harenis putrem velut cinerem solutam quamvis levissimo dente moveri satis est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 25:2)
Ea si aequaliter ac sine offensatione penetravit, manifestum est totum solum deinceps esse motum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 3:2)
Accedit huc, quod omnis humus quamvis laetissima tamen inferiorem partem ieiuniorem habet, eamque attrahunt excitatae maiores glaebae;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 7:1)
Sed quamvis tempestive sementis confecta erit, cavebitur tamen ut patentes liras crebrosque sulcos aquarios, quos non nulli elices vocant, faciamus et omnem umorem in colhquias atque inde extra segetes derivemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 3:2)
Sed si, quod evenit non numquam, seri sunt imbres, quamvis sitienti solo recte semen committitur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 4:3)
Nam quamvis de mensura minus auctoribus convenit, hanc tamen videri commodissimam docuit noster usus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 1:3)
collis enim quamvis granum robustius aliquanto, minus tamen tritici reddit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 3:2)
Illa post continuos imbris, si necessitas exigat, quamvis adhuc limoso et madente solo sparseris, iniuriam sustinent;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION