라틴어 문장 검색

nam pro amplitudine honorum, quos cunctis suffragiis adepti sumus nostro quidem anno, quod contigit eorum nemini, quos modo nominavi, sane exiguus sumptus aedilitatis fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 79:5)
Urguent rustice sane;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 48:8)
Si gladium quis apud te sana mente deposuerit, repetat insaniens, reddere peccatum sit, officium non reddere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 122:4)
Sed qui eatenus valuerunt, sani et sicci dumtaxat habeantur, sed ita ut palaestritae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 3장 2:2)
atque in ea exercitatione non sane mihi displicet adhibere, si consueris, etiam istam locorum simulacrorumque rationem, quae in arte traditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 157:2)
' Haec cum Antonius dixisset, sane dubitare visus est Sulpicius et Cotta, utrius oratio propius ad veritatem videretur accedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 262:3)
Quorum consilium quale fuerit, nihil sane ad hoc tempus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 5:1)
In his operibus si quis illam artem comprehenderit, ut tamquam Phidias Minervae signum efficere possit, non sane, quem ad modum, in clipeo idem artifex, minora illa opera facere discat, laborabit.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 73:3)
Quod non tam facile in nostris oratoribus possumus iudicare, quia scripta, ex quibus iudicium fieri posset, non multa sane reliquerunt, quam in Graecis, ex quorum scriptis, cuiusque aetatis quae dicendi ratio voluntasque fuerit, intellegi potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 92:4)
valde autem est absurdum ei contionem aut senatum aut ullum coetum hominum committere, cui nemo illorum, qui adsint, sanus, nemo civis, nemo liber esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 65:5)
neque tamen istis, qui in una philosophia quasi tabernaculum vitae suae conlocarunt, multum sane in disputatione concedimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 77:2)
Aut taceat oportebit aut ne sanus quidem iudicetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 79:4)
Sit modo is, qui dicet aut scribet, institutus liberaliter educatione doctrinaque puerili et flagret studio et a natura adiuvetur et in universorum generum infinitis disceptationibus exercitatus ornatissimos scriptores oratoresque ad cognoscendum imitandumque delegerit, ne ille haud sane, quem ad modum verba struat et inluminet, a magistris istis requiret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 125:3)
Ars enim cum a natura profecta sit, nisi natura moveat ac delectet, nihil sane egisse videatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 197:2)
Itaque hoc loco nihil sane est quod praecipi posse videatur, nisi ut figuram orationis plenioris et tenuioris et item illius mediocris ad id, quod agemus, accommodatam deligamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 212:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION