라틴어 문장 검색

nam dubium non est, animai quin opera sit sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse, tum nobis animam perturbatam esse putandumst eiectamque foras, non omnem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 30:5)
fit ratione eadem coniectus parte animai altior atque foras eiectus largior eius, et divisior inter se ac distractior intus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 31:13)
quod simul atque suis eiectum sedibus exit, per membra atque artus decedit corpore toto, in loca conveniens nervorum certa cietque continuo partis genitalis corporis ipsas.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 33:4)
inritata tument loca semine fitque voluntas eicere id quo se contendit dira lubido, [incitat inritans loca turgida semine multo] idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 33:5)
eicit enim sulcum recta regione viaque vomeris atque locis avertit seminis ictum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:19)
eiectique domo fugiebant saxea tecta spumigeri suis adventu validique leonis atque intempesta cedebant nocte paventes hospitibus saevis instrata cubilia fronde.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 33:21)
omnibus est porro in speluncis ventus et aeër. ventus enim fit, ubi est agitando percitus aeër. hic ubi percaluit cale fecitque omnia circum saxa furens, qua contingit, terramque et ab ollis excussit calidum flammis velocibus ignem, tollit se ac rectis ita faucibus eicit alte.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 22:3)
scilicet, ad mediam regionem eiecta diei cum convenerunt, ibi ad altos denique montis contrusae nubes coguntur vique premuntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:12)
omnia quibus est adiutus abscondat, ipsum tamen ostendat quod effecit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 8:3)
procul hoc ut in orbe remoto Abscondat Fortuna nefas, Romanaque tellus Immaculata sui servetur sanguine Magni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 7:58)
Caesar, ut emissas venti rapuere carinas, Absconditque fretum classes, et litore solus Dux stetit Hesperio, non illum gloria pulsi Laetificat Magni:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:26)
Huc fractas Aquilone rates submersaque pontus Corpora saepe tulit, caecisque abscondit in antris:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:25)
Iam pelago medios Titan demissus ad ignes, Nec quibus abscondit, nec si quibus exerit orbem, Totus erat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:33)
lacrimas non sponte cadentes Effudit, gemitusque expressit pectore laeto, Non aliter manifesta putans abscondere mentis Gaudia, quam lacrimis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:63)
abscondunt gemitus, et pectora laeta Fronte tegunt, hilaresque nefas spectare cruentum (O bona libertas!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:106)

SEARCH

MENU NAVIGATION