라틴어 문장 검색

tum iam non unus manipulus, sed pro se quisque miles, qui modo adsequi agmen fugientium elephantorum poterat, pila conicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 222:1)
nam super alia quae terrorem trepidationemque facerent, elephanti quoque duo in ipsa porta corruerant, coactique erant milites per fossam vallumque ruere in castra.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 225:1)
caesa ad octo milia hominum, quinque elephanti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 225:3)
hoc tumultu et Laelius subiit, et dum pedem referunt, ne ab tergo volnerarentur, laxata prima acies locusque ad evadendum et mediis datus est, qui per tam iniquum locum stantibus integris ordinibus elephantisque ante signa locatis numquam evasissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 300:1)
nam et stationes utrimque Romanae dextra laevaque insederant vias, et porta castrorum ducis principumque fuga clausa erat, addita trepidatione elephantorum, quos territos aeque atque hostes timebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 303:2)
Hasdrubal, iam antequam dimicaret pecunia rapta elephantisque praemissis, quam poterat de fuga excipiens praeter Tagum flumen ad Pyrenaeum tendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 305:1)
Scipio castris hostium potitus, cum praeter libera capita omnem praedam militibus concessisset, in recensendis captivis decem milia peditum duo milia equitum invenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 306:1)
ibi sub tumulo Peteliae tria milia equitum, duo peditum in occulto locata;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 394:2)
secutus inde nuntius Hannibalem Numidarum equitatu praemisso ipsum, quantum adcelerare posset, cum peditum agmine sequi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 434:1)
ibi ex utroque exercitu electa peditum quadraginta milia, duo milia et quingenti equites, quibus consul adversus Hannibalem rem gereret:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 606:1)
ipse luce prima copias omnes peditum equitumque in aciem eduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 615:1)
peditum etiam prima legio et dextra ala proelium inibat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 620:2)
elephanti etiam, quorum nullus usus in repentina ac tumultuaria pugna fuerat, quattuor occisi, duo capti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 625:3)
ipse de toto exercitu civium sociorumque quod roboris erat delegit, sex milia peditum, mille equites;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 647:1)
quippe ad quod bellum collega non ante quam ad satietatem ipsius peditum atque equitum datae ab senatu copiae fuissent, maiores instructioresque quam si adversus ipsum Hannibalem iret, profectus sit, eo ipsi si quantumcumque virium momentum addiderint, rem omnem inclinaturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 663:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION