라틴어 문장 검색

Quod alii affectus apparent, hic eminet.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 8:4)
sed si eminere illi extra nos licuit, supra nos est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 81:2)
Iam vero si quis observaverit nudari litora pelago in se recedente eademque intra exiguum tempus operiri, credet caeca quadam volutatione modo contrahi undas et introrsum agi, modo erumpere et magno cursu repetere sedem suam, cum interim illae portionibus crescunt et ad horam ac diem subeunt ampliores minoresque, prout illas lunare sidus elicuit, ad cuius arbitrium oceanus exundat.
(세네카, De Providentia, book 1 5:1)
magna quoque ingenia - a quibusmultum abesse me scio - quando plus quam in uno eminuerunt opere ?
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 8:3)
declamationes eius inaequales erant, sed ea quae eminebant in quacumque declamatione posuisses, inaequalem eam fecissent.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, chaper pr 18:6)
Pro republica plerumque templa nudantur et in usum stipendii dona conflamus.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, armis sepulchri victor.16)
membra nudata intuor.
(세네카, Hercules Oetaeus 20:23)
vadis ad manes miserandus, unde Morte devicta tuleras triumphum, umbra nudatis veniens lacertis languido vultu tenuique collo;
(세네카, Hercules Oetaeus 23:11)
tibi sanguineo caespite sacrum sollemne damus, tibi de medio rapta sepulchro fax nocturnos sustulit ignes, tibi mota caput fiexa voces cervice dedi, tibi funereo de more iacens passos cingit vitta capillos, tibi iactatur tristis Stygia ramus ab unda, tibi nudato pectore maenas sacro feriam bracchia cultro.
(세네카, 메데아 12:23)
Pulcrum eminere est inter illustres viros, consulere patriae, parcere afflictis, fera caede abstinere tempus atque irae dare, orbi quietem, saeculo pacem suo.
(세네카, 옥타비아 7:37)
O magna parens, Natura, deum tuque igniferi rector Olympi, qui sparsa cito sidera mundo cursusque vagos rapis astrorum celerique polos cardine versas, cur tanta tibi cura perennes agitare vias aetheris alti, ut nunc canae frigora brumae nudent silvas, nunc arbustis redeant umbrae, nunc aestivi colla leonis Cererem magno fervore coquant viresque suas temperet annus?
(세네카, 파이드라 14:1)
evelle, totos viscerum nuda sinus.
(세네카, Phoenissae 163:1)
terisque tempus, saeva nudatis adest acies in armis;
(세네카, Phoenissae 396:1)
deciens nostris nudata rogis,
(세네카, Troades 77:1)
nam modo nudatis mecum est luctata papillis, interdum tunica duxit operta moram.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 155)

SEARCH

MENU NAVIGATION