라틴어 문장 검색

Sithonio regi ferus interceperat illam hostis et ereptas victor habebat opes, donec fluminea devecta Vitellius unda intulit exposito milite signa Getis, at tibi, progenies alti fortissima Donni, venit in adversos impetus ire viros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 79)
hic tenuit Mysas gentes in pace fideli, hic arcu fisos terruit ense Getas, hic raptam Troesmin celeri virtute recepit, infecitque fero sanguine Danuvium.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 929)
atque utinam rapti iactura laesus amici sensisses ultra, quod quererere, nihil!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 113)
Invide, quid laceras Nasonis carmina rapti?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 161)
corripuisse patres ausas immitia nuptas, ius tamen ereptum restituisse ferunt;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권346)
gemitus verba parentis erant, hanc puer ignarus iaculo fixisset acuto, ni foret in superas raptus uterque domos, signa propinqua micant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권127)
interea iuvenis furiales regius ignis concipit et caeco raptus amore furit, forma placet niveusque color flavique capilli, quique aderat nulla factus ab arte decor;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권483)
hoc ubi cognovit contemptor Amulius aequi (nam raptas fratri victor habebat opes), amne iubet mergi geminos, scelus unda refugit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권30)
"tum primum generis intulit arma socer, iamque fere raptae matrum quoque nomen habebant, tractaque erant longa bella propinqua mora:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권105)
"o pariter raptae (quoniam hoc commune tenemus) non ultra lente possumus esse piae."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권107)
"cum raptae veniunt inter patresque virosque, inque sinu natos, pignora cara, tenent, ut medium campi passis tetigere capillis, in terram posito procubuere genu, et, quasi sentirent, blando clamore nepotes tendebant ad avos bracchia parva suos:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권114)
"ortus in igne dicens et patria raptus ab igne manu."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권331)
Exigit ipse locus, raptus ut virginis edam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권286)
mentis inops rapitur, quales audire solemus Threicias fusis maenadas ire comis, ut vitulo mugit sua mater ab ubere rapto et quaerit fetus per nemus omne suos:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권320)
"mihi filia rapta est."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권358)

SEARCH

MENU NAVIGATION