라틴어 문장 검색

sumat igitur ante omnia parentis erga discipulos suos animum, ac succedere se in eorum locum, a quibus sibi liberi tradantur, existimet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 20:1)
ipsorum etiam permiscenda laus semper, nam id benevolos facit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 212:1)
id fieri tribus maxime rebus inter auctores plurimos constat, si benevolum, attentum, docilem fecerimus, non quia ista non per totam actionem sint custodienda, sed quia initiis praecipue necessaria, per quae in animum iudicis, ut procedere ultra possimus, admittimur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 14:2)
In ancipiti maxime benevolum iudicem, in obscuro docilem, in humili attentum parare debemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 50:2)
nam si iudicem benevolum, attentum, docilem habeo, quid amplius debeam optare, non reperio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 60:1)
nam benevolum auditorem invocatione dearum, quas praesidere vatibus creditum est, et intentum proposita rerum magnitudine et docilem summa celeriter comprehensa facit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 49:3)
et illos quidem non invenit, fuisse tamen gratos erga se deos exitu comperit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 107:3)
Virum bonum concedas necesse est summae pietatis erga deos esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 23:1)
Constitutio," inquit, " est, ut vos dicitis, principale animi quodam modo se habens erga corpus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 10:1)
Benevola actio tribuens gaudium capiensque tribuendo in id, quod facit, prona et sponte sua parata.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 47:2)
Illi beneficio, quod actio perficit, relata gratia est, si illud benevole excipimus ;
(세네카, 행복론, Liber II 157:2)
ubi benevolentia erga dominum fortunae suae modum transit et altius aliquid ausus, quod etiam felicius natis decori esset, spem domini antecessit, beneficium est intra domum inventum.
(세네카, 행복론, Liber III 95:3)
Eligam virum integrum, simplicem, memorem, gratum, alieni abstinentem, sui non avare tenacem, benevolum ;
(세네카, 행복론, Liber IV 47:5)
Quod in digito militis maritus suus videns recognovit et ex hoc suspicionem non modicam erga militem concepit.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 20. Filii regis historia: Inclusa 1:11)
cumque semper domesticis candidatis distringeretur, erga expediendas forinsecus ambientum necessitates minus valenter efficax erat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio 2 suo salutem 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION