라틴어 문장 검색

Erus si tuos volt facere frugem, meum erum perdet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 2159)
[nam qui amanti ero servitutem servit, quasi ego servio, si erum videt superare amorem, hoc servi esse officium reor, retinere ad salutem, non enim quo incumbat eo impellere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 14)
ego neque lubenter servio neque satis sum ero ex sententia, sed quasi lippo oculo me erus meus manum apstinere hau quit tamen, quin mi imperet, quin me suis negotiis praefulciat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 15)
meone [ero tu], improbe tu, male dicere <ero> audes, fons viti et peiuri?
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 794)
at erum servavi, quem servatum gaudeo, cui me custodem addiderat erus maior meus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 561)
serva erum, cave tu idem faxis alii quod servi solent, qui ad eri fraudationem callidum ingenium gerunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 15)
Harpax Hi loci sunt atque hae regiones quae mi ab ero sunt demonstratae, ut ego oculis rationem capio quam mi ita dixit erus meus miles, septumas esse aedis a porta ubi ille habitet leno, quoi iussit symbolum me ferre et hoc argentum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 21)
nam erus meus Agorastocles ibidem gnatust, inde surptus fere sexennis, postibi qui eum surrupuit huc devexit meoque ero eum hic vendidit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 2182)
Sagaristio Qui ero suo servire volt bene servos servitutem, ne illum edepol multa in pectore suo conlocare oportet, quae ero placere censeat praesenti atque apsenti suo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 14)

SEARCH

MENU NAVIGATION