라틴어 문장 검색

cum subito exercitum Romanum Coriolos obsidentem atque in oppidanos, quos intus clausos habebat, intentum sine ullo metu extrinsecus imminentis belli Volscae legiones profectae ab Antio invasissent, eodemque tempore ex oppido erupissent hostes, forte in statione Marcius fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 361:1)
sed adeo infensa erat coorta plebs, ut unius poena defungendum esset patribus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 383:3)
ceterum tota invidia tribuniciae potestatis versa in auctorem est, nec in eum consules acrius quam ipsius collegae coorti sunt, auxilioque eorum dilectum consules habent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 471:1)
quippe impune se insultaturos, non credi militi arma, rem ad ultimum seditionis erupturam, finemque venisse Romano imperio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 502:1)
ea erumpunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 526:1)
violatusque esset tribunus, ni et contio omnis atrox coorta pro tribuno in consulem esset, et concursus hominum in forum ex tota urbe concitatae multitudinis fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 629:1)
Volscum Aequicumque inter seditionem Romanam est bellum coortum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 640:1)
ea res maturam iam seditionem ac prope erumpentem repressit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 683:2)
interim in castris Furius consul cum primo quietus obsidionem passus esset, in incautum hostem decumana porta erupit, et cum persequi posset, metu substitit, ne qua ex parte altera in castra vis fieret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 52:1)
citati pauci velut rei experiundae causa, et statim vis coorta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 124:3)
ferocioresque iterum coorti Valerius Horatiusque vociferari ut de re publica liceret dicere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 439:2)
"Quanto opere vos, Quirites, contemnerent patres, quam indignos ducerent qui una secum urbe intra eadem moenia viveretis, saepe equidem et ante videor animadvertisse, nunc tamen maxime quod adeo atroces in has rogationes nostras coorti sunt, quibus quid aliud quam admonemus cives nos eorum esse, et si non easdem opes habere, eandem tamen patriam incolere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 25:1)
adversus quos infestior coorta optumatium acies sequitur accensum iniuria iuvenem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 102:1)
populi certe tanta indignatio coorta dicitur ut vis a censoribus nullius auctoritate praeterquam ipsius Mamerci deterreri quiverit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 258:1)
concusserat primo statim congressu hostem, cum repente patefactis Fidenarum portis nova erumpit acies inaudita ante id tempus invisitataque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 358:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION