라틴어 문장 검색

[0454C] Ha, ha, nisi injuria tuae locutionis syncopatae, mearumque quaestionum venatione timerem tuae benignitatis offensam incurrere, vellem Cupidinis naturam, de quo aliquantulam mentionem tua praelibavit oratio, pictura tuae descriptionis agnoscere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 37:1)
Qui sunt invidiae motus, nisi humanae tranquillitatis hostes, mentalis depraedationis satellites?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:23)
Quid est igitur adulationis inunctio, nisi donorum emunctio?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:21)
Quid commendationis allusio, nisi praelatorum illusio?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:22)
Quid laudis arrisio, nisi eorumdem derisio?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:23)
Vestes etiam suis verioribus albedinis argumentis nivibus conclusissent, nisi pictura varios commentata colores, earum fefellisset albedinem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 72:9)
Et majora asperamus de die in diem adfore pericula, nisi Christianorum adfuerint auxilia, quae tua legatione invitamus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 8:5)
Econtra primores legionis contumelias et improperia illius suorumque sequacium ultra ferre non valentes, ira et indignatione graviter moti, ituros se pollicentur adversus Turcorum vires et insidias, etiamsi mori contingat illos in praelio.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:4)
Tandem repertum est consilium et duci declaratum quomodo, nisi darentur obsides viri egregii et primores exercitus, nullus sibi suisque concederetur transitus, ne aliqua occasione assumpta, in virtute tam innumerabilis gentis terram et regnum amitteret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 8:8)
Deinde diversis colloquiis et consiliis inter se habitis, Boemundus homo imperatoris factus est, cum juramento et fide data pactus cum eo quod nihil de regno ejus sibi retineret, nisi ex ejus gratia et consensu.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 36:4)
Promiserant enim juramento nihil de regno imperatoris, non castra, [0427D] non civitates, nisi ex ejus voluntate aut dono, retinere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 56:5)
Tandem inter plurimas discussiones tale repertum est consilium, quia nisi navali custodia tam spatiosus observaretur lacus, nequaquam hostes posse reprimi, nec urbem alimentis posse vacuari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 64:3)
Turci vero, et universi custodes praesidii, circa lacum tumultum populi, et principum tam matutinos conventus intelligentes, ad moenia versus fluvium concurrunt, multum de noviter adductis navibus admirati, quas procul dubio suas aestimassent, nisi quod suae adhuc altero in littore [0430B] juxta muros est moenia catenatae ferro et seris stare videbantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 66:3)
Post haec a relatoribus innotuit quod ad eumdem Turcum reversa sit in exsilio quo erat, [0434B] non alia de causa, nisi propter libidinis intolerantiam.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 74:12)
«Nostri principes cum ipso Boemundo gravissimum belli laborem sustinent, vulgusque sequens jam totum capitalem subiit sententiam, qua et domini [0435D] principes nostri sunt casuri in praesens, nisi festinato manus vestra subveniat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 80:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION