라틴어 문장 검색

tum, qua rupta videbitur, immittendae scalpello duae lineae sunt, ut, exciso medio, interior membrana utrimque recentem plagam habeat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVII De interiore membrana abdominis rupta. 4:1)
Loco patefacto, si qua parte membrana non novam plagam, sed veterem habet, tenuis excidenda habena est, quae tantum oras ejus exulceret.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVII De interiore membrana abdominis rupta. 4:3)
et , extento scroto, ut cutis inguinis intenta sit, id incidendum sub imo ventre, qua cum abdomine tunicae inferiores committuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 1:10)
Minister autem, sinistra manu comprehenso scroto, sursum versus id debet extendere, et quam maxime ab inguinibus abducere;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 2:4)
Sin media tunica vexata erit, aut sub ea malum increverit, excidenda erit sic, ut alte ad ipsum inguen praecidatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 3:4)
Ceterum antequam excidantur, venae quoque vinciri lino summae debent;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 8:5)
Neque enim cum periculo laeditur, quae excidenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XX De intestini in scrotum devoluti curatione. 4:6)
si id amplius fuit, et extra emortuum est, excisis oris, sicut supra propositum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 4:7)
si sub media, imave tunica, totae eae extra scrotum collocandae excidendaeque sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXI De omenti in scrotum prolapsi curatione. 5:7)
media tunica promenda, atque excidenda est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXII De ramicis curatione. 4:4)
neque multo post extremae partes frigescunt, tremor oritur, manus sine ratione extenduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIII De carne quae inter tunicas testiculorum increvit, et de nervo indurato. 1:8)
Cutis circa glandem prehenditur et extenditur, illam ipsam condat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 3:2)
Resoluta autem cutis rursus extenditur ultra glandem:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 4:4)
Quod si parum sic profectum est, aut propter angustias, aut propter duritiem tergoris, protinus triangula forma cutis ab inferiore parte excidenda est sic, ut vertex ejus ad frenum, basis in tergo extremo sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 5:5)
Cutis, quae super glandem est, extenditur, notaturque utrimque a lateribus atramento, qua perforetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION