라틴어 문장 검색

benigne excepti modestia certavere, sed brevis laetitia fuit cohortium intemperie, quas a legione quarta decima, ut supra memoravimus, digressas exercitui suo Fabius Valens adiunxerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 64장7)
Trevirorum turmae obtulere se hosti incaute, cum exciperet contra veteranus miles, simul a latere saxis urgeret apta ad iaciendum etiam paganorum manus, qui sparsi inter milites, strenui ignavique, in victoria idem audebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 14장8)
et hostili murmure excepti, plerisque suorum ignaris quae causa salutandi, metum proditionis fecere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 42장4)
conviciis postremo ac probris causam et initium caedis quaerebant, cum alius insuper metus senatoribus instaret, ne praevalidis iam Vitellii partibus cunctanter excepisse victoriam crederentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 52장4)
' has ambages et statim exceperat fama et tunc aperiebat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 78장12)
ut primum tantae altitudinis obfusam oculis caliginem disiecit, militariter locutus laeta omnia et affluentia excepit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 80장5)
firmati inter se densis ordinibus excipiunt Vitellianos temere effusos, atque illi consternantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장8)
qui ubi excepere pugnam, pellunt hostem, dein pelluntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 23장2)
mox infensus praetorianis 'vos' inquit, 'nisi vincitis, pagani, quis alius imperator, quae castra alia excipient?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 24장7)
excepta vox est, cum teporem incusaret, statim futurum ut incalescerent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 32장12)
is Valentem comiter exceptum, ne Galliam Narbonensem temere ingrederetur, monendo terruit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 42장5)
Sabinus et Atticus onerati catenis et ad Vitellium ducti nequaquam infesto sermone vultuque excipiuntur, frementibus qui ius caedis et praemia navatae operae petebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 74장4)
namque incautum et tamquam ad victos ruentem Vitelliani, interiectus equiti pedes, excepere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 79장5)
una vox non degeneris animi excepta, cum tribuno insultanti se tamen imperatorem eius fuisse respondit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 85장2)
Isdem diebus crebrescentem cladis Germanicae famam nequaquam maesta civitas excipiebat;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 12장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION