라틴어 문장 검색

quae, si recte esset, salute rei publicae, sin secus, interitu ipso testimonium meorum de re publica consiliorum darent..
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 328장 2:3)
Et quidem iure fortasse, sed tamen non gravissimum est testimonium multitudinis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 105:1)
quod enim testimonium maius quaerimus, quae honesta et recta sint, ipsa esse optabilia per sese, cum videamus tanta officia morientis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 129:4)
Non pudet igitur physicum id est speculatorem venatoremque naturae ab animis consuetudine inbutis petere testimonium veritatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 83:1)
Atque ea quidem tota esse ignea duorum sensuum testimonio confirmari Cleanthes putat, tactus et oculorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 40:1)
Diogenes quidem Cynicus dicere solebat Harpalum, qui temporibus illis praedo felix habebatur, contra deos testimonium dicere, quod in illa fortuna tam diu viveret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 84:1)
nam et testimonium saepe dicendum est ac non numquam etiam accuratius, ut mihi etiam necesse fuit in Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 48:1)
explicavi in eo testimonio dicendo omnia consilia consulatus mei, quibus illi tribuno plebis pro re publica restitissem, quaeque ab eo contra rem publicam facta arbitrarer, exposui;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 48:3)
Num igitur placet, cum de eloquentia praecipias, aliquid etiam de testimoniis dicendis quasi in arte tradere?'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 48:5)
] At vero in foro tabulae testimonia, pacta conventa stipulationes, cognationes adfinitates, decreta responsa, vita denique eorum, qui in causa versantur, tota cognoscenda est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 100:10)
una rerum earum, quae non excogitantur ab oratore, sed in re positae ratione tractantur, ut tabulae, testimonia, pacta conventa, quaestiones, leges, senatus consulta, res iudicatae, decreta, responsa, reliqua, si quae sunt, quae non reperiuntur ab oratore, sed ad oratorem a causa [atque a re] deferuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 116:2)
Neque haec solum in defensione, sed etiam in Scauro ceterisque meis testibus, quorum testimonia non refellendo, sed ad eundem impetum populi confugiendo refutasti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 203:4)
nostrae laudationes, quibus in foro utimur, aut testimoni brevitatem habent nudam atque inornatam aut scribuntur ad funebrem contionem, quae ad orationis laudem minime accommodata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 341:5)
quorum princeps Socrates fuit, is qui omnium eruditorum testimonio totiusque iudicio Graeciae cum prudentia et acumine et venustate et subtilitate tum vero eloquentia, varietate, copia, quam se cumque in partem dedisset omnium fuit facile princeps, eis, qui haec, quae nunc nos quaerimus, tractarent, agerent, docerent, cum nomine appellarentur uno, quod omnis rerum optimarum cognitio atque in eis exercitatio philosophia nominaretur, hoc commune nomen eripuit sapienterque sentiendi et ornate dicendi scientiam re cohaerentis disputationibus suis separavit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 60:1)
P. Quae sine arte putantur, ea remota appello, ut testimonia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 2장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION