라틴어 문장 검색

sive enim ipse mundus deus est, quid potest esse minus quietum quam nullo puncto temporis intermisso versari circum axem caeli admirabili celeritate:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 52:2)
quod quia quem ad modum natura efficere sine aliqua mente possit non videtis, ut tragici poetae cum explicare argumenti exitum non potestis confugitis ad deum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 53:3)
Difficili in loco versor;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 78:4)
quibus explicatis ad rationemque revocatis rerum magis natura cognoscitur quam deorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 119:6)
Atque id facilius cernemus toto genere hoc igneo quod tranat omnia subtilius explicato.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 25:1)
Nulla igitur in caelo nec fortuna nec temeritas nec erratio nec vanitas inest contraque omnis ordo veritas ratio constantia, quaeque his vacant ementita et falsa plenaque erroris, ea circum terras infra lunam, quae omnium ultima est, in terrisque versantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 56:1)
atque hic locus a Zenone tractatus post a Cleanthe et Chrysippo pluribus verbis explicatus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 63:2)
Sed quid sit ipsa natura explicandum est ante breviter, quo facilius id quod docere volumus intellegi possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 81:2)
Hanc autem inlustri versatur corpore propter Andromeda aufugiens aspectu maesta parentis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 111:5)
Illa potius explicetur incredibilis fabrica naturae:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 138:2)
quare si videtur noli agere confuse, ut hoc explicemus, hac disputatione quod quaeritur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 19:5)
Et Chrysippus tibi acute dicere videbatur, homo sine dubio versutus et callidus (versutos eos appello quorum celeriter mens versatur, callidos autem quorum tamquam manus opere sic animus usu concalluit);
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 25:2)
est igitur deus". Haec omnia in eodem quo illa Zenonis errore versantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 25:7)
Haec Carneades aiebat, non ut deos tolleret (quid enim philosopho minus conveniens), sed ut Stoicos nihil de dis explicare convinceret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 44:4)
quamquam, quoniam Neptunum a nando appellatum putas, nullum erit nomen quod non possis una littera explicare unde ductum sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 62:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION