라틴어 문장 검색

nam cum sic hominis natura generata sit, ut habeat quiddam ingenitum quasi civile atque populare, quod Graeci πολιτικόν vocant, quicquid aget quaeque virtus, id a communitate et ea, quam exposui, caritate ac societate humana non abhorrebit, vicissimque iustitia, ut ipsa se fundet in ceteras virtutes, sic illas expetet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 89:1)
Exposui fere non philosophorum iudicia sed delirantium somnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 42:1)
Quod si ita est, vere exposita illa sententia est ab Epicuro, quod beatum aeternumque sit id nec habere ipsum negotii quicquam nec exhibere alteri, itaque neque ira neque gratia teneri, quod quae talia essent inbecilla essent omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 45:2)
quaeras putemne talem esse qualis modo a te sit exposita:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 57:6)
in hac ita exposita sententia sunt qui existiment, quod ille inscitia plane loquendi fecerit, fecisse consulto:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 85:9)
Quibus rebus expositis satis docuisse videor hominis natura quanto omnis anteiret animantes.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 153:4)
Ego vero, si quid explanari tibi voles, respondere malo, sin me interrogare non tam intellegendi causa quam refellendi, utrum voles faciam, vel ad singula quae requires statim respondebo vel cum peroraris ad omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 4:5)
qualis autem differentia sit honesti et decori, facilius intellegi quam explanari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 122:2)
His igitur expositis, quale sit id, quod decere dicimus, intellectum puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 128:6)
una pars in appetitu posita est, quae est ὁρμή Graece, quae hominem huc et illuc rapit, altera in ratione, quae docet et explanat, quid faciendum fugiendumque sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 130:2)
Sed ab iis partibus, quae sunt honestatis, quem ad modum officia ducerentur, satis expositum videtur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 196:1)
Sed haec explanata sunt in Academicis nostris satis, ut arbitror, diligenter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 10:3)
Sed expositis adulescentium officiis, quae valeant ad gloriam adipiscendam, deinceps de beneficentia ac de liberalitate dicendum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 69:1)
Cui cum exposuisset patriam se liberare velle causamque docuisset, a rege opulento vir summus facile impetravit, ut grandi pecunia adiuvaretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 108:2)
Advexi, exposui, vendo meum non pluris quain ceteri, fortasse etiam minoris, cum maior est copia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 63:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION