라틴어 문장 검색

altius Hierocaesarienses exposuere, Persicam apud se Dianam, delubrum rege Cyro dicatum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 62장4)
et memorabantur Perpennae, Isaurici multaque alia imperatorum nomina qui non modo templo sed duobus milibus passuum eandem sanctitatem tribuerant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 62장5)
consules super eas civitates quas memoravi apud Pergamum Aesculapii compertum asylum rettulerunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 63장3)
memorabaturque L. Metelli pontificis maximi exemplum qui Aulum Postumium flaminem attinuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 71장7)
Obiere eo anno viri inlustres Asinius Saloninus, Marco Agrippa et Pollione Asinio avis, fratre Druso insignis Caesarique progener destinatus, et Capito Ateius, de quo memoravi, principem in civitate locum studiis civilibus adsecutus, sed avo centurione Sullano, patre praetorio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 75장1)
initium et causa penes Aelium Seianum cohortibus praetoriis praefectum cuius de potentia supra memoravi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 1장2)
In tradenda morte Drusi quae plurimis maximaeque fidei auctoribus memorata sunt rettuli:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 10장1)
Pleraque eorum quae rettuli quaeque referam parva forsitan et levia memoratu videri non nescius sum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 32장1)
ingentia illi bella, expugnationes urbium, fusos captosque reges, aut si quando ad interna praeverterent, discordias consulum adversum tribunos, agrarias frumentariasque leges, plebis et optimatium certamina libero egressu memorabant:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 32장3)
Brutum et Cassium laudavisse dicor, quorum res gestas cum plurimi composuerint, nemo sine honore memoravit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 34장7)
et Segestani aedem Veneris montem apud Erycum, vetustate dilapsam, restaurari postulavere, nota memorantes de origine eius et laeta Tiberio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 43장9)
sed antequam arma inciperent, misere legatos amicitiam obsequiumque memoraturos, et mansura haec si nullo novo onere temptarentur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 46장4)
Translata dehinc castra hostem propter, relictis apud priora munimenta Thraecibus, quos nobis adfuisse memoravi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 48장1)
id ego, a scriptoribus annalium non traditum, repperi in commentariis Agrippinae filiae quae Neronis principis mater vitam suam et casus suorum posteris memoravit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 53장6)
neque multum distantia inter se memorabant de vetustate generis, studio in populum Romanum per bella Persi et Aristonici aliorumque regum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 55장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION