라틴어 문장 검색

omittunt portas, signa unum in locum principio seditionis congregata suas in sedes referunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 28장20)
augebat metum gnarus Romanae seditionis et, si omitteretur ripa, invasurus hostis:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 36장4)
Immotum adversus eos sermones fixumque Tiberio fuit non omittere caput rerum neque se remque publicam in casum dare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 47장1)
dein tormentis sagittisque pulsi, temptatis frustra condicionibus pacis, cum quidam ad Germanicum perfugissent, reliqui omissis pagis vicisque in silvas disperguntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 56장6)
iuvit hostium aviditas, omissa caede praedam sectantium, enisaeque legiones vesperascente die in aperta et solida.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장11)
nec Arminius aut ceteri Germanorum proceres omittebant suos quisque testari, hos esse Romanos Variani exercitus fugacissimos qui ne bellum tolerarent, seditionem induerint;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 15장2)
nec id Archelaus per superbiam omiserat, sed ab intimis Augusti monitus, quia florente Gaio Caesare missoque ad res Orientis intuta Tiberii amicitia credebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 42장4)
specie venandi omissis maritimis locis avia saltuum petiit, mox pernicitate equi ad amnem Pyramum contendit, cuius pontes accolae ruperant audita regis fuga, neque vado penetrari poterat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 68장2)
Nec Piso, quamquam coepta secus cadebant, omisit tutissima e praesentibus, sed castellum Ciliciae munitum admodum, cui nomen Celenderis, occupat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 80장1)
quaedam statim omissa sunt aut vetustas oblitteravit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 83장12)
exactum et a Titidio Labeone Vistiliae marito cur in uxore delicti manifesta ultionem legis omisisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 85장3)
addiderat Messalinus Tiberio et Augustae et Antoniae et Agrippinae Drusoque ob vindictam Germanici gratis agendas omiseratque Claudii mentionem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 18장5)
simul exceptat vulnera et quamquam transfosso oculo adversum os in hostem intendit neque proelium omisit donec desertus suis caderet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 20장6)
ac ne bello quidem Italico, mox civili omissum quin multa et diversa sciscerentur, donec L. Sulla dictator abolitis vel conversis prioribus, cum plura addidisset, otium eius rei haud in longum paravit, statim turbidis Lepidi rogationibus neque multo post tribunis reddita licentia quoquo vellent populum agitandi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 27장5)
simul sexum natura invalidum deseri et exponi suo luxu, cupidinibus alienis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장20)

SEARCH

MENU NAVIGATION