라틴어 문장 검색

ipse latet, summo canet in igne cinis, sed tamen extinctas admoto sulpure flammas invenit, et lumen, quod fuit ante, redit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 50:1)
illa potest vigiles flammas extinguere Vestae, et rapere e templis, Inachi, sacra tuis,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 93:4)
quamlibet extinctos iniuria suscitat ignes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 125:2)
nec quicquam ad nostras pervenit acerbius aures, ut sumus in Ponto, perveniatque precor, ante meos oculos tamquam praesentis imago haeret, et extinctum vivere fingit amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 93)
si comes extincti Manes sequerere mariti, esset dux facti Laodamia tui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 155)
adde quod extinctos vel aqua vel Marte vel igni nulla potest iterum restituisse dies.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 619)
quid iuvat extinctos ferrum demittere in artus?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1621)
Animas placate paternas parvaque in extinctas munera ferte pyras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권337)
ecce, nefas visu, mediis altaribus anguis exit et extinctis ignibus exta rapit, consulitur Phoebus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권444)
iam tamen extincto cineri sua dona ferebant, compositique nepos busta piabat avi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권255)
Et qui debuerat subitas extinguere flammas, Hic praedam medio raptor ab igne petit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 1:9)
Sic, cum manus inpia saevit sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen, attonitum tanto subitae terrore ruinae humanum genus est totusque perhorruit orbis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 26:2)
Arge, iaces, quodque in tot lumina lumen habebas, exstinctum est, centumque oculos nox occupat una.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 70:4)
- Iamque dolor vires adimit, nec tempora vitae longa meae superant, primoque exstinguor in aevo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 47:31)
Persequar exstinctum letique miserrima dicar causa comesque tui;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 14:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION