라틴어 문장 검색

Sed nec saepe faciendum est, ne animus malam consuetudinem ducat, et aliquando tamen in exultationem libertatemque extrahendus tristisque sobrietas removenda paulisper.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 153:4)
nocet enim applicari antecedentibus et, dum unusquisque mavult credere quam iudicare, numquam de vita iudicatur, semper creditur versatque nos et praecipitat traditus per manus error.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 5:3)
uxor se praecipitauit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum: liber secundus, iusiurandum mariti et uxoris.4)
alter ex his praecipitauit se, alter cecidit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, a filio in arce pulsatus.4)
gladiator quem armatus fugerat nudus insequitur, et praecipitati non quod inpulit tantum trahunt, sed quod occurrit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, filia conscia in veneno privigni.14)
educam et imo Ditis e regno extraham quicquid relictum est:
(세네카, Hercules Furens 1:47)
[in matre si quod pignus etiamnunc latet, scrutabor ense viscera et ferro extraham.
(세네카, 메데아 15:25)
mox inquietum, quod sequi cursu feras auderet acres, fluctibus tectos gravi extrahere pisces rete vel calamo levi decipere volucres crate vel * * tenere laqueo, premere subiectos iugo tauros feroces, vomere immunem prius sulcare terram, laesa quae fruges suas interius alte condidit sacro sinu.
(세네카, 옥타비아 6:11)
reseranda tellus, Ditis inplacabile numen precandum, populus infernae Stygia huc extrahendus:
(세네카, 오이디푸스 6:9)
mortifera mecum vitia terrarum extraho.
(세네카, 오이디푸스 13:62)
Non sic prata novo vere decentia aestatis calidae despoliat vapor, saevit solstitio cum medius dies et noctes brevibus praecipitant rotis languescunt folio et lilia pallido:
(세네카, 파이드라 11:12)
vincite ferro, verberum vis extrahat secreta mentis, Ipsa iam fabor.
(세네카, 파이드라 12:38)
quam quaero solus, quae me ab hac vita extrahat
(세네카, Phoenissae 7:1)
hac extrahe animam duram, inexpugnabilem.
(세네카, Phoenissae 168:1)
Quis inferorum sede ab infausta extrahit
(세네카, Thyestes 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION