라틴어 문장 검색

quod incidere iis solet, qui manente adhuc pituitae cursu festinarunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 27:1)
Si vero exesus est dens, festinare ad eximendum eum, nisi res cogit, non est necesse:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 5:1)
nisi festinare cubantis imbecillitas cogit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 3:10)
Qui festinant, adstringere cutem lino debent, quo celerius secent;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, IV De fistulis. 13:1)
sed, si morabitur, excuti quoque ictum aliquo ferramento poterit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 14:5)
Ad quam festinare, quum praeceps sit, nullo modo convenit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 6:3)
quid dudum inflare moraris Tartaream, Bellona, tubam, quid stringere falcem, qua populos a stirpe metis?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:91)
illa manum victricem amplexa moratur altaque vix lacrimans inter suspiria fatur:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:299)
"Quid magne moraris Iuppiter avulso nexu pelagique solutis legibus iratum populis inmittere fratrem?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:85)
desiste morari.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:225)
festinant adeo vexilla moveri.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:276)
at vero Italiam quotiens circumstetit atrox tempestas ipsumque caput laesura pependit, non illis vani ratio ventosa furoris, sed graviter spectata salus ductorque placebat, non qui praecipiti traheret semel omnia casu, sed qui maturo vel laeta vel aspera rerum consilio momenta regens, nec tristibus impar nec pro successu nimius, spatiumque morandi vincendique modum mutatis nosset habenis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:34)
neque enim feralis praeda moratur, sed iustos praebent stimulos monumenta doloris.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:242)
"equidem dudum te, diva, morantem mirabar, quod adhuc tanti secura maneres coniugii.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae36)
Quin age rumpe moras solaturusque sodalem absens eloquio fertiliore doce, crebraque facundo festinet littera cursu libris atque animis insinuanda meis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Olybrium11)

SEARCH

MENU NAVIGATION