라틴어 문장 검색

Cui regi utraque unio quodammodo attribui possit, quandoquidem illa rosarum in ipso consummata fuit, illa vero regnorum fundata et inchoata.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 3:2)
Atque ex hoc ambitionis profundae fontis promanasse quod, tam sub tractatum illum pacis et foederis inter Edwardum et Ludovicum Undecimum Galliae regem icti et colloquio utriusque regis apud Piqueneam firmati, quam alias, Richardus tunc Glocestriae dux pacem pro viribus impugnasset et a parte stetisset, existimationem suam in fratris contumeliam attollens, oculos omnium (praesertim nobilium et militum) a fratre in seipsum convertere cupiens, quasi rex vita sua luxuriosa et minus nobili coniugio effoeminatus factus esset, minusque honoris sensu et republicae cura quam regem deceret tangeretur.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:15)
Animoque providebat fore ut, si nullos ex Elizabetha liberos progigneret in quibus iura utriusque familiae coalescerent, tunc veteres illae discordiarum et bellorum intestinorum flammae et incendia iterum redire et, redivivae factae, per omnia grassari possent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:31)
Quae verba in utrumque sensum trahi poterant, illud commune habentia, ut scilicet corona in eo stabiliretur, sed utrum hoc ex iure praeexistente (quod in dubium vocabatur) an quod de facto in possessione coronae erat (quod nemo negabat) in medio relinquebatur, ut utramlibet interpretationem reciperet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:11)
Utraque lex ad pecunias corrogandas spectabat, cuius rei iam a principio regni sui rex immemor non erat, atque ad finem regni felicius ei cessiset si providentia ista matutina (quae ab indigentia omni, propter quam necesse haberet subditos suos gravare, eum muniebat) potuisset una ingenium eius in hac parte fraenare et temperare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 20:6)
Uterque negotiis suis admotus fuerat antequam ad regnum ascendisset, et fortunae illius adversae participes.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 22:5)
Post mortem regis mariti sui veluti subiectum aliquod tragoediae facta est, cum vitam eousque produxisset ut videret fratri suo caput amputatum, utrosque filios suos regno privatos, spurios declaratos, et crudeliter interfectos.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 9:7)
Richardo enim Tertio constitutum erat odio fratris eius utriusque (regis Edwardi et Clarentiae ducis) atque eorum stirpis (cum scilicet sanguine amborum manus suas imbuisset) posteros eorum sub variis et falsis praetextibus (de quibus antea diximus) successione in regnum privare et comitem istum (si ipse sine liberis discederet) in regem destinare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:4)
Itaque postquam mandasset ut delectus militum in utrisque partibus haberentur, et duos constituisset strategos Iasparum ducem Bedfordiae et Ioannem comitem Oxoniae (in animo habens etiam in propria persona adesse ubi occasiones eius praesentiam maxime requirerent), nullam tamen eo ipso tempore invasionem expectans (cum hyems iam adulta esset) iter suum instituit versus Suffolciam et Norfolciam, ut eas provincias confirmaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:31)
Verum rex Scotiae eodem quo rex Angliae modo laborans (licet, ut postea apparabat, magis atroci et lethali), hoc est, subditis malignis ad tumultus ciendos idoneis, etsi affectu proprio in pacem cum rege componendam multum inclinaret, tamen proceres suos in hac re cognoscens aversissimos (quos irritare timebat) inducias tantum in septennium concessit, in secreto tamen pollicitus eas inducias de tempore in tempus renovatas iri quandiu uterque rex in vivis esset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 19:3)
Quodque pro magno tibi ipsi infortunio duceret, si res ita inter eos procederent ut ei non liceret gratitudinem animi sui erga utrumque demonstrare.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:6)
Quodque nulla alia sibi pateret via, tanquam principi Christiano et utriusque amico communi, qua fidem suam erga Deum et homines exsolveret, quam ut se pacis et concordiae inter eos intercessorem offeret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:7)
Utraque pars a rege nostro non semel per legatos suos auxilia petierunt, rex Gallus sane auxilia aut neutralitatem, dux Britannus auxilia simpliciter.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 13:7)
Hoc modo res inter Henricum et regem Gallum nonnihil exacerbatae sunt, quia in hoc Flandriae bello auxiliares copiae utriusque regni sanguine mutuo haud exiguo se consperserunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 14:19)
Neque enim solum Maximilianus cum Britanna, sed etiam Carolus ipse cum filia Maximiliani contraxerat, ita ut nuptiae ex utroque pede claudicarent, et ex neutra parte dubitatione carerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 15:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION