라틴어 문장 검색

quarum una madentes Scissa genas, planctu liventes atra lacertos, Nunc, ait, o miserae contundite pectora matres, Nunc laniate comas, neve hunc differte dolorem, Et summis servate malis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:20)
O miserae sortis, quod non in Punica nati Tempora, Cannarum fuimus Trebiaeque iuventus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 1:25)
Mille licet gladii mortis nova signa sequantur, Degener o populus, vix saecula longa decorum Sic meruisse viris, nedum breve dedecus aevi, Et vitam, dum Sulla redit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:38)
Ne tantum, o superi, liceat feralibus armis, Has etiam movisse manus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:20)
Procul hunc arcete furorem, O superi, motura Dahas ut clade Getasque, Securo me, Roma cadat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:45)
O utinam coelique deis erebique liceret Hoc caput in cunctas damnatum exponere poenas!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:52)
O rabies miseranda ducis!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 6:12)
Perdidit o qualem vincendo plura triumphum!
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 1:42)
At postquam membris sensit constare vigorem, Vos, ait, o socii, sicut tormenta soletis, Me quoque mittendis rectum componite telis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:52)
Sic, o summe parens mundi, sic sorte secunda Aequorei rector facias, Neptune, tridentis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:65)
Nunc ades, aeterno complectens omnia nexu, O rerum mixtique salus, Concordia, mundi, Et sacer orbis amor:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:45)
Immemor o patriae, signorum oblite tuorum, Non potes hoc caussae, miles, praestare senatus, Adsertor victo redeas ut Caesare;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:58)
O prodiga rerum Luxuries, numquam parvo contenta parato, Et quaesitorum terra pelagoque ciborum Ambitiosa fames, et lautae gloria mensae, Discite, quam parvo liceat producere vitam, Et quantum natura petat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:26)
O quantum donata pace potitos Excussis umquam ferrum librasse lacertis Poenituit, tolerasse sitim, frustraque rogasse Prospera bella deos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:33)
O utinam, quo plus habeat mors unica famae, Promittant veniam, iubeant sperare salutem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:58)

SEARCH

MENU NAVIGATION