라틴어 문장 검색

Nam dum iniqua sibi a pessimis quidam perpeti uidentur, noxiorum odio flagrantes ad uirtutis frugem rediere, dum se eis dissimiles student esse quos oderant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:21)
Horum odium confirmabant non nulli familiares eius qui, cum in illa societate versarentur rapinarum, nihilo minus oderant eum cuius nomine peccabant, sibique quod rapuerant acceptum referebant, quod interciderat aut erat interpellatum Cassio assignabant.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 50:2)
Augetur odium et ex ipso dilectu et sumptu additae legionis.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 50:4)
Laterensis, cum id non dubitaret, accurrit laetus in castra militibusque vernaculis et secundae legionis, quibus odio sciebat praecipue Cassium esse, gratulatur;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 53:7)
Nemo enim aut in provincia natus, ut vernaculae legionis milites, aut diuturnitate iam factus provincialis, quo in numero erat secunda legio, non cum omni provincia consenserat in odio Cassi:
(카이사르, 알렉산드리아 전기 53:9)
Magnum hoc fuit vectigal, maius tamen creabat odium.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 56:9)
Et forsitan etiam hoc fecerit odio Caesaris et amore Pompei, cuius nomen multum poterat apud eas legiones quas M.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 58:4)
Pompei nomine et memoria tamque omnibus Caesarianis quam Pompeianis Longinum esse in odio neque se conventum neque M.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 59:2)
Caesar enim per litteras Trebonio magnopere mandaverat, ne per vim oppidum expugnari pateretur, ne gravius permoti milites et defectionis odio et contemptione sui et diutino labore omnes puberes interficerent;
(카이사르, 내란기, 2권 13:6)
Quasi non et felicitas rerum gestarum exercitus benevolentiam imperatoribus et res adversae odia colligant!
(카이사르, 내란기, 2권 31:5)
Quod si furore atque amentia impulsum bellum intulisset, quid tandem vererentur? Aut cur de sua virtute aut de ipsius diligentia desperarent?
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장4)
tantumque esse eorum omnium furorem ut ne Suessiones quidem, fratres consanguineosque suos, qui eodem iure et isdem legibus utantur, unum imperium unumque magistratum cum ipsis habeant, deterrere potuerint quin cum iis consentirent.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 3장5)
Cavarinum cum equitatu Senonum secum proficisci iubet, ne quis aut ex huius iracundia aut ex eo, quod meruerat, odio civitatis motus exsistat.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 5장2)
petunt atque orant ut sibi parcat, ne communi odio Germanorum innocentes pro nocentibus poenas pendant; si amplius obsidum vellet, dare pollicentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 9장7)
Adiuvat rem proclinatam Convictolitavis plebemque ad furorem impellit, ut facinore admisso ad sanitatem reverti pudeat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 42장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION