라틴어 문장 검색

spes et praemia in ambiguo, certa funera et luctus, nec quisquam adeo mali expers ut non aliquam mortem maereret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 45장11)
In funere eius novata luctu ac dolore militum seditio, nec erat qui coerceret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 51장1)
additae erga Germanicum exercitum laudes gratesque et missa legatio quae gaudio fungeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 55장6)
nec ullis postea fortunae inlecebris aut ambitu civitatis in gaudium evicta domus suae tantum adversa sensit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 64장7)
vulgus quoque militum clamore et gaudio deflectere via, spatia certaminum recognoscere, aggerem armorum, strues corporum intueri mirari;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 70장8)
eadem Mucianus crebris epistulis monebat, incruentam et sine luctu victoriam et alia huiusce modi praetexendo, sed gloriae avidus atque omne belli decus sibi retinens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 8장11)
nec multo post de Caecina adfertur mixtus gaudio dolor et descivisse et ab exercitu vinctum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 36장4)
addidit facinori fidem notabili gaudio, Blaesum visendo.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 39장2)
quae tamen paucis ante diebus opportuna morte excidium domus praevenit, nihil principatu filii adsecuta nisi luctum et bonam famam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장4)
fuere qui uxorem L. Vitellii Triariam incesserent, tamquam gladio militari cincta inter luctum cladisque expugnatae Tarracinae superbe saeveque egisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 77장9)
velut festis diebus id quoque gaudium accederet, exultabant, fruebantur, nulla partium cura, malis publicis laeti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 83장10)
gaudio clamoribusque cuncta miscebant, indiligentia veri et adulandi libidine.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장10)
non tulit ala Picentina gaudium insultantis vulgi, spretisque Sancti promissis aut minis Mogontiacum abeunt;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장15)
neque aliud Civilis amicitia partum quam vulnera fugas luctus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 24장5)
quo gaudio elatus non temperauit, quin paucos post dies frequenti curia iactaret, inuitis et gementibus aduersaris adeptum se quae concupisset, proinde ex eo insultaturum omnium capitibus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 22장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION