라틴어 문장 검색

si damnum, et saepe in re familiari accidere solet, fuerit nuntiatum, vultus maerore deprimitur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 2:13)
Consolatores potius nos in maeroribus suis quam convivas in prosperis noverint.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 15:8)
Iudaeorum luctus Christianorum gaudium est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 6:3)
Gaudium risu, non cachinno, intellegeres.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:29)
dum in altero gratulatio est, quod tenuerit, in altero maeror, quod raptus sit, ne teneret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 14:9)
In illis enim vel parentis affectus vel maeror avunculi vel desiderium mariti temperandum fuit et pro diversitate personarum diversa de scripturis adhibenda medicina.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 1:5)
His Pacatula est nata temporibus, inter haec crepundia primam carpit aetatem ante lacrimas scitura quam risum, prius fletum sensura quam gaudium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:25)
Ex quo Deucalion nimbis tollentibus aequor navigio montem ascendit sortesque poposcit, paulatimque anima caluerunt mollia saxa et maribus nudas ostendit Pyrrha puellas, quidquid agunt homines, votum timor ira voluptas gaudia discursus, nostri farrago libelli est.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I26)
hoc sermone pavent, hoc iram gaudia curas, hoc cuncta effundunt animi secreta:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI94)
ac velut exhausta redivivus pullulet arca nummus et e pleno tollatur semper acervo, non umquam re putant quanti sibi gaudia constent.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI180)
Transeo suppositos et gaudia votaque saepe ad spurcos decepta lacus, atque inde petitos pontifices, salios Scaurorum nomina falso corpore laturos, stat Fortuna inproba noctu adridens nudis infantibus;
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI293)
vivas et originis huius gaudia longa feras, tamen ima plebe Quiritem facundum invenies:
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII22)
deprendas animi tormenta latentis in aegro corpore, deprendas et gaudia;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX8)
ridebat curas nec non et gaudia vulgi, interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minaci mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X16)
usque adeo gravis uxori natisque sibique, ut captatori moveat fastidia Cosso, non eadem vini atque cibi torpente palato gaudia, nam coitus iam longa oblivio, vel si coneris, iacet exiguus cum ramice nervus et quamvis tota palpetur nocte, iacebit.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X88)

SEARCH

MENU NAVIGATION