라틴어 문장 검색

caeduntur passim Hispani per tota castra;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 365:1)
Fulvium Flaccum oppidum Hispanum nomine oppugnantem Celtiberi adorti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 203:1)
fama erat Gallos Transalpinos iuventutem armare, nec in quam regionem Italiae effusura se esset sciebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 215:1)
quod Hispani, quod Galli, quod Macedones Poenive non audeant, Ligustinus hostis vallum Romanum subit, obsidet ultro et oppugnat, quem scrutantes ante devios saltus abditum et latentem vix inveniebamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 324:1)
is quia armare iuventutem Celtiberos audierat, et ipse quanta poterat a sociis auxilia contraxerat, sed nequaquam numero militum hostem aequabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 355:2)
ibi stetere Hispani hostes expectantes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 360:2)
in rem sibi pecuniam collatam esse ab Hispanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 528:2)
regulus hic earum gentium erat, longe potentissimus omnium Hispanorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 582:1)
prior Sempronius Gracchus de Celtiberis sociisque eorum, postero die L. Postumius de Lusitanis aliisque eiusdem regionis Hispanis triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 72:1)
) traicientem in Peloponnesum videamus, immisceamur Macedonibus armantibus se adversus Romanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 277:1)
armaverat contraxeratque eos Didas Paeon, qui adulescentem Demetrium occiderat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 545:1)
cum et alia indigna quererentur, manifestum autem esset pecunias captas, L. Canuleio praetori, qui Hispaniam sortitus erat, negotium datum est ut in singulos, a quibus Hispani pecunias repeterent, quinos recuperatores ex ordine senatorio daret patronosque quos vellent sumendi potestatem faceret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 17:1)
auxitque eam suspicionem Canuleius praetor, quod omissa ea re dilectum habere instituit, dein repente in provinciam abiit, ne plures ab Hispanis vexarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 25:2)
ex militibus Romanis et ex Hispanis mulieribus, cum quibus conubium non esset, natos se memorantes, supra quattuor milia hominum, orabant ut sibi oppidum in quo habitarent daretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 29:1)
qui non contentus iis quas adduxerat copiis auxilia ab sociis conrogando ad octo milia hominum ex vario genere armavit peragrataque omni ea regione ad Lychnidum dassaretiorum consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 105:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION