라틴어 문장 검색

Nam dies nova splendescit ab ortu auroram demonstrans, que iam tenebras diuturne calamitatis attenuat iamque aure orientales crebrescunt;
(단테 알리기에리, Epistolae 25:2)
"Et cum facta esset hora discubuit, et duodecim apostoli cum eo". 5.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:14)
Ab hora decima, ad noctem usque pugnatum est, cum imperator Gallus colloquium petivit, deditionisque conditiones proposuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.43)
Per tres horas pugnatum, quo in spatio, dux tres equos, quibus insidebat, amisit, tandemque vulnus accepit, quod in Dunbarii, tribuni militum, castris, vitae exitum attulit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.87)
Hora quinta, Lexingtoniam, quindecim milliaria Bostonia distantem, pervenerunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.24)
cum autem Americanorum vallo castrisque appropinquarent, tantus glandium plumbearum imber in eos subito est effusus, ut torrentis ritu, per semi-horam, caderet.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.39)
attamen per horas tres, certamen iniquum fortissime sustinuerunt usque dum, vulneribus confecti, ad deditionem adigerentur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.69)
Die, itaque, Octobris mensis decimo septimo, Comes Cornwallis, literas ad Washingtonium mittendas curavit, quibus, per viginti quatuor horarum spatium tantummodo inducias petebat, itemque ut de deditionis justae conditionibus inter eos conveniret.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.71)
diluculo primo, e lecto surgere solebat, totoque die rebus rusticis absumpto, horam circiter nonam dormitum ivit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.38)
Postridie, circiter horam undecimam, ante meridiem, Craik, medicus insignis, et Washingtonii familiaris, ad Montem Vernonium, ducis inclyti sedem, adventavit, summoque in vitae periculo Washingtonium esse recte judicans, duos alios medicos arcessendos curavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.7)
intra, enim, horas viginti quatuor, postquam accessit morbus, placida morte obiit dux inclytus, pater patriae, generis humani ornamentum et decus.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.9)
idem eadem possunt horam durare probantes?
(호라티우스의 첫번째 편지, 0146)
Viuendi qui recte prorogat horam,rusticus expectat dum defluat amnis;
(호라티우스의 첫번째 편지, 0223)
grata superueniet quae non sperabitur hora.
(호라티우스의 첫번째 편지, 047)
Hae latebrae dulces et, iam si credis, amoenae incolumem tibi me praestant septembribus horis.
(호라티우스의 첫번째 편지, 167)

SEARCH

MENU NAVIGATION