라틴어 문장 검색

iacet omne cruenti Vulneris auxilium?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:4)
Iacuere sorores In fratrum thalamis, sacrataque pignora matrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:45)
Incurrere cuncti Debuerant in Bactra duces, et ne qua vacarent Arma, vel Arctoum Dacis Rhenique catervis Imperii nudare latus, dum perfida Susa In tumulos prolapsa virum, Babylonque iacerent.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:56)
Tu, Ptolemaee, potes Magni fulcire ruinam, Sub qua Roma iacet?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:52)
Sic Romana iacent?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:7)
At Magni cum terga sonent et pectora ferro, Permansisse decus sacrae venerabile formae, Iratamque deis faciem, nil ultima mortis Ex habitu vultuque viri mutasse, fatentur Qui lacerum videre caput.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:20)
Ante tamen Pharias victor quam tangat arenas, Pompeio raptim tumulum Fortuna paravit, Ne iaceat nullo, vel ne meliore sepulchro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:1)
Da vilem Magno plebeii funeris arcam, Quae lacerum corpus siccos effundat in ignes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:12)
Sit satis, o superi, quod non Cornelia fuso Crine iacet, subicique facem complexa maritum Imperat, extremo sed abest a munere busti Infelix coniux, nec adhuc a litore longe est.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:14)
Summas dimovit arenas, Et collecta procul lacerae fragmenta carinae Exigua trepidus posuit scrobe.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:20)
Adde subactam Barbariem, gentesque vagas, et quidquid in Euro Regnorum Boreaque iacet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:54)
Exsul adhuc iacet umbra ducis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:7)
nunc est pro numine summo, Hoc tumulo Fortuna iacens.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:19)
Illic postquam se lumine vero Implevit, stellasque vagas miratur, et astra Fixa polis, vidit quanta sub nocte iaceret Nostra dies, risitque sui ludibria trunci.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:3)
laceros exurere crines?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION