라틴어 문장 검색

palpebraeque, quae sunt tegmenta oculorum, mollissimae tactu ne laederent aciem, aptissime factae et ad claudendas pupulas ne quid incideret et ad aperiendas, idque providit ut identidem fieri posset cum maxima celeritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 142:6)
quid Chalcidico Euripo in motu identidem reciprocando putas fieri posse constantius, quid freto Siciliensi, quid Oceani fervore illis in locis, "Europam Libyamque rapax ubi dividit unda"?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 24:2)
Sed urgetis identidem hominum esse istam culpam non deorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 77:1)
Furere assimulare, ne coiret, institit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 126:4)
instaret Academia, quae, quicquid dixisses, id te ipsum negare cogeret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 42:4)
nam me quidem [fateor semper] a genere hoc toto sermonis refugisse et tibi cupienti atque instanti saepissime negasse, [ut] tute paulo ante dixisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 99:2)
in deliberationibus plerumque ex futuri, raro ex instantis aut acti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 105:5)
Illa tamquam cycnea fuit divini hominis vox et oratio, quam quasi exspectantes post eius interitum veniebamus in curiam, ut vestigium illud ipsum, in quo ille postremum institisset, contueremur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 6:1)
instat enim o pater, o patria, o Priami domus!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 102:8)
Cum autem aliud sensisse scriptor videtur et aliud scripsisse, qui scripto nitetur, eum re exposita recitatione uti oportebit, deinde instare adversario, iterare renovare interrogare num aut scriptum neget aut contra factum infitietur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 38장 2:3)
quibus cognitis spero nos ad haec ipsa via perventuros earumque rerum rationem, quae nunc instant, explicaturos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 53:7)
Haec ego admirans referebam tamen oculos ad terram identidem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 5 3:4)
Cana fulix itidem fugiens e gurgite ponti Nuntiat horribilis clamans instare procellas Haud modicos tremulo fundens e gutture cantus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 22:2)
itaque, quamquam iter instaret, tamen silentium fieri iussisse neque esse passum te excitari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 87:2)
Nam et id ipsum vident, qui sunt morbo gravi et mortifero adfecti, instare mortem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 93:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION