라틴어 문장 검색

sed et illi priores errant et Ephorus in culpa est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 57장 2:1)
at magna culpa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장2)
peccavit vero nihilo minus, si quidem est peccare tamquam transire lineas, quod cum feceris, culpa commissa est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장7)
quam longe progrediare, cum semel transieris, ad augendam transeundi culpam nihil pertinet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장8)
Si viri culpa factum est divortium, etsi mulier nuntium remisit, tamen pro liberis manere nihil oportet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 4장 2:3)
magna culpa Pelopis, qui non erudierit filium nec docuerit, quatenus esset quidque curandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 106:6)
quae qui recipit, recipiat idem necesse est timiditatem et ignaviam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 14:8)
sed quia, nec qui propter metum praesidium reliquit, quod est ignaviae, nec qui propter avaritiam clam depositum non reddidit, quod est iniustitiae, nec qui propter temeritatem male rem gessit, quod est stultitiae, frugi appellari solet, eo tris virtutes, fortitudinem iustitiam prudentiam, frugalitas complexa est (etsi hoc quidem commune est virtutum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 17:1)
utrumque enim consequitur, ut et considerandis rebus humanis proprio philosophiae fruatur officio et adversis casibus triplici consolatione sanetur, primum quod posse accidere diu cogitaverit, quae cogitatio una maxime molestias omnis extenuat et diluit, deinde quod humana humane ferenda intellegit, postremo quod videt malum nullum esse nisi culpam, culpam autem nullam esse, cum id, quod ab homine non potuerit praestari, evenerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 34:4)
sed cum diligenter necopinatorum naturam consideres, nihil aliud reperias nisi omnia videri subita maiora, et quidem ob duas causas, primum quod, quanta sint quae accidunt, considerandi spatium non datur, deinde, cum videtur praecaveri potuisse, si provisum esset, quasi culpa contractum malum aegritudinem acriorem facit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 52:6)
sunt enim ista non naturae vitia, sed culpae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 73:8)
sed corporum offensiones sine culpa accidere possunt, animorum non item, quorum omnes morbi et perturbationes ex aspernatione rationis eveniunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 31:5)
quam ob rem nihil interest, utrum moderatas perturbationes adprobent an moderatam iniustitiam, moderatam ignaviam, moderatam intemperantiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 42:4)
qui autem non natura, sed culpa vitiosi esse dicuntur, eorum vitia constant e falsis opinionibus rerum bonarum et malarum, ut sit alius ad alios motus perturbationesque proclivior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 81:2)
illa enim, si modo est ulla virtus, quam dubitationem avunculus tuus, Brute, sustulit, omnia, quae cadere in hominem possunt, subter se habet eaque despiciens casus contemnit humanos culpaque omni carens praeter se ipsam nihil censet ad se pertinere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION