라틴어 문장 검색

" Sed quidam non exigunt poenas, crudeles tamen sunt, tamquam qui ignotos homines et obvios non in compendium, sed occidendi causa occidunt nec interficere contenti saeviunt, ut Busiris ille et Procrustes et piratae, qui captos verberant et in ignem vivos imponunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 14:5)
mobilis enim et inquieta homini mens data est, nusquam se tenet, spargitur et cogitationes suas in omnia nota atque ignota dimittit, vaga et quietis impatiens et novitate rerum laetissima.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 32:2)
quasdam gentes, cum ignota peterent, mare hausit, quaedam ibi consederunt, ubi illas rerum omnium inopia deposuit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 38:3)
Non est necesse omne perscrutari profundum nec strage animalium ventrem onerare nec conchylia ultimi maris ex ignoto litore eruere ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 64:5)
Undique convehunt omnia, nota ignota, fastidienti gulae ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 65:2)
Cotidie praeter oculos nostros transeunt notorum ignotorum- que funera, nos tamen aliud agimus et subitum id putamus esse, quod nobis tota vita denuntiatur futurum.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 64:4)
Non est ignotum, qualem te in persona patris tui gesseris, quem non minus quam liberos dilexisti, excepto eo quod non optabas superstitem.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 3:1)
Circumfer per omnem notorum, ignotorum frequentiam oculos, occurrent tibi passi ubique maiora.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 68:5)
utque ignotarum urbium monstrator hospiti gratus est, ita sciscitanti caelestium causas domesticus interpres.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 151:3)
hic etiam ignotis succurrere, illa etiam carissimos petere ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 30:9)
in exilium et loca ignota mittens.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 93:6)
quibus incultus mos agrestisque vita est, circumscriptio ignota est et fraus et quodcumque in foro malum nascitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 8:4)
Cui intra primum iter deerant necessaria, nec quicquam subministrabat sterilis et inculta humanoque ignota vestigio regio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 122:4)
Hic iratus fuit genti et ignotae et immeritae, sensurae tamen ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 126:1)
notis, deinde ignotis;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 169:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION