라틴어 문장 검색

quis enim mihi bonus parens ignoscat, si studere amplius possum, ac non oderit hanc animi mei firmitatem, si quis in me alius usus vocis, quam ut incusem deos superstes omnium meorum, nullam in terras despicere providentiam tester, si non meo casu, cui tamen nihil obiici, nisi quod vivam, potest, at illorum certe, quos utique immeritos mors acerba damnavit, erepta prius mihi matre eorundem, quae nondum expleto aetatis undevicesimo anno duos enixa filios, quamvis acerbissimis rapta fatis, non infelix decessit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 5:1)
etiam temporis imagine iudices movet, quae maneant eos, qui de vi et iniuria questi sunt, nisi vindicentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 37:1)
aut cum ita exaggeramus iniuriam nostram, ut etiam quae multo minora sunt intoleranda dicamus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 96:1)
nec immerito quidam quanquam in dicendo mediocres hac tamen altercandi praestantia meruerunt nomen patronorum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 226:3)
nec immerito secunda quinque partium posita est, cum sine ea prior nihl valeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 3:1)
occidit ergo aut iure aut iniuria utique.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 40:6)
neque immerito;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 230:2)
neque immerito et recepta est a doctissimis haec differentia et apud plurimos ac prudentissimos durat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 268:1)
nam in omni certamine, qui opulentior est, etiamsi accipit iniuriam, tamen, quia plus potest, facere videtur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 187:4)
hyperbaton quoque, id est verbi transgressionem, quoniam frequenter ratio compositionis et decor poscit, non immerito inter virtutes habemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 281:1)
quo si contenti sumus, non immerito Apollodorus, si tradenti Caecilio credimus, incomprehensibilia partis huius praecepta existimavit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 13:3)
quare ut negligentiae passim hoc pati, ita humilitatis ubique perhorrescere, nimiosque non immerito hac cura putant omnes Isocraten secutos praecipueque Theopompum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 292:3)
neque immerito;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 337:2)
neque immerito.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 28:2)
Isocrates in diverso genere dicendi nitidus et comptus et palaestrae quam pugnae magis accommodatus omnes dicendi veneres sectatus est, immerito;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 80:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION