라틴어 문장 검색

Sic quia perpetuus nulli datur usus et heres heredem alterius uelut unda superuenit undam,quid uici prosunt aut horrea?
(호라티우스의 두번째 편지, 289)
Neque enim audiendi sunt, qui eum uxorem habuisse configunt, cum de continentia disserens et suadens perpetuam castitatem intulerit:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 14:16)
Quantas molestias habeant nuptiae et quot sollicitudinibus vinciantur, in eo libro, quem adversus Helvidium de beatae Mariae perpetua virginitate edidimus, puto breviter expressum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 16:1)
"Nonne melius est brevi tempore dimicare, ferre vallum, arma, cibaria, lassescere sub lorica et postea gaudere victorem, quam inpatientia unius horae servire perpetuo?"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:200)
Inpolluta est virginitatisque perpetuae et in similitudinem Mariae, cum cotidie generet semperque parturiat, incorrupta est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 4:4)
"' Solane perpetua maerens carpere iuventa Nec dulces natos Veneris nec praemia noris?"
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:21)
Hoc in perpetuo ieiunio praeceptum sit, ut longo itineri vires perpetes supparentur, ne in prima mansione currentes corruamus in mediis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:9)
ibi enim respiramus, hic perpetuo incedimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 10:14)
Quae ut tumultuario sermone dictarem et post ncces amicorum luctumque perpetuum infanti senex longo postliminio scriberem, tua me, Gaudenti fratri, inpulit caritas;
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 5:29)
"cedamus patria, vivant Artorius istic et Catulus, maneant qui nigrum in candida vertunt, quis facile est aedem conducere flumina portus, siccandam eluviem, portandum ad busta cadaver, et praebere caput domina venale sub hasta, quondam hi cornicines et municipalis harenae perpetui comites notaeque per oppida buccae munera nunc edunt et, verso pollice vulgus cum iubet, occidunt populariter;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III9)
Virro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit poma dari, quorum solo pascaris odore, qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat, credere quae possis subrepta sororibus Afris:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V72)
di, maiorum umbris tenuem et sine pondere terram spirantisque crocos et in urna perpetuum ver, qui praeceptorem sancti voluere parentis esse loco.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII103)
haec data poena diu viventibus, ut renovata semper clade domus multis in luctibus inque perpetuo maerore et nigra veste senescant.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X102)
perpetua anxietas nec mensae tempore cessat, faucibus ut morbo siccis interque molares difficili crescente cibo, sed vina misellus expuit, Albani veteris pretiosa senectus displicet;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII84)
Indica tigris agit rabida cum tigride pacem perpetuam, saevis inter se convenit ursis.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV59)

SEARCH

MENU NAVIGATION