라틴어 문장 검색

Fremitu deinde in castra, quis Craterus praesidebat, inlato ad occupandas angustias, in quibus pridie haeserant, miles educitur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 32:1)
Aegre paruit Artabazo et, quamquam movere castra statuerat, turbatis tamen omnium animis eodem in loco substitit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 9장 11:1)
Varius ac dissonus clamor sine duce ac sine imperio totis castris referebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 12장 16:1)
Ergo clipeo suo exceptum armigeri raptim in castra referebant iactationem vulnerum haud facile tolerantem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 6:1)
ceterum vix quisquam nisi saucius revertit in castra.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 18:2)
Itaque quamquam Besso imminebat, tamen ad Satibarzanen opprimendum praeverti optimum ratus levem armaturam et equestres copias educit totaque nocte itinere strenue facto inprovisus hosti supervenit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 24:1)
Et armigeri, qui ad primum aditum nemoris adstiterant, cognita caede, cuius causa ignorabatur, in castra perveniunt et tumultuoso nuntio milites concitant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 28:1)
Illum quidem maesti et attoniti Macedones in castra referebant, sed nec barbaros fefellit subductus ex acie - quippe ex edito monte cuncta prospexerant - :
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 6장 5:1)
quem praetergressum silvam, qui in ea consederant, ex inproviso adorti cum omnibus interemerunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 5:2)
Itaque ex inproviso adorti Amyntan, praetorem Alexandri, diu anceps proelium fecerant:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 18:3)
quem extinctum esse paulo ante, quam reverteretur in castra, cognovit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 44:2)
Vicit tamen gratiam meriti sceleris atrocitas, denuntiarique iussit, ut excederet castris, ne licentiae barbarae exemplar in Graecorum mores et mitia ingenia transferret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 3장 18:1)
Forte Macedo gregarius miles seque et arma male sustentans tamen in castra pervenerat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 17:1)
Non tamen ante se recepit in castra, quam cuncta perspexit et, quae fieri vellet, edixit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 10장 34:1)
Hinc amnis, hinc hostis capacia quidem bonae spei pectora et saepe sane experta inproviso tamen pavore percusserant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 13장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION