라틴어 문장 검색

ceterum cum censoribus creandis indicta comitia essent, professus censuram se petere C. Marcius Rutulus, qui primus dictator de plebe fuerat, concordiam ordinum turbavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 224:1)
et cum - quod per magnos tumultus fieri solitum erat - iustitio indicto dilectus sine vacationibus habitus esset, legiones quantum maturari potuit in Auruncos ductae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 289:1)
hac legatione Romam relata positis omnium aliarum rerum curis patres fetialibus ad res repetendas missis belloque, quia non redderentur, sollemni more indicto decreverunt ut primo quoque tempore de ea re ad populum ferretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 339:1)
ego sum M. Valerius Corvus, milites, cuius vos nobilitatem beneficiis erga vos, non iniuriis, sensistis, nullius superbae in vos legis, nullius crudelis senatus consulti auctor, in omnibus meis imperiis in me severior quam in vos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 464:1)
Consul ex senatus consulto triumphavit, et, ne Atilius expers gloriae esset, iussi ambo consules adversus Sidicinos ducere exercitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 237:1)
dictatorem ante ex senatus consulto comitiorum habendorum causa dixerunt L. Aemilium Mamercinum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 238:1)
factoque senatus consulto ut duo milia quingenti homines eo scriberentur, tres viros coloniae deducendae agroque dividundo creaverunt K. Duillium T. Quinctium M. Fabium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 240:1)
Cornelius dilectum indictum a magistratibus universumque Samnium erectum ac vicinos populos, Privernatem Fundanumque et Formianum, haud ambigue sollicitari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 321:1)
consulti augures vitiosum videri dictatorem pronuntiaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 333:4)
dictator ex senatus consulto triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 565:4)
tabernae circa forum clausae, iustitiumque in foro sua sponte coeptum prius quam indictum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 96:1)
consules in privato abditi nihil pro magistratu agere, nisi quod expressum senatus consulto est ut dictatorem dicerent comitiorum causa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 100:1)
quo creati sunt die, eo - sic enim placuerat patribus - magistratum inierunt sollemnibusque senatus consultis perfectis de pace Caudina rettulerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 105:1)
hoc senatus consulto facto lux quaedam adfulsisse civitati visa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 142:2)
et cum iam prope in portis castrorum esset hostis, nihil consulto dictatore magister equitum Q. Aulius Cerretanus magno tumultu cum omnibus turmis equitum evectus summovit hostem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 311:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION