라틴어 문장 검색

peditum acies inter perculsos impavida sola erat, videbaturque, si iusta ac directa pugna esset, haudquaquam impar futura:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 351:1)
indignatione orta summoveri a curia iussos esse, missumque lictorem qui ex urbe educeret eos atque eo die manere extra finis Romanos iuberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 70:1)
in ipso impetu movendarum de integro rerum perculit eum praefectorum navium transitio, qui post classem ad Hiberum per pavorem desertam graviter increpiti numquam deinde satis fidi aut duci aut Carthaginiensium rebus fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 330:1)
quae aspera adversaque acciderunt minore indignatione referre possumus quam quae hodie eveniunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 574:1)
aliquot primo impetu perculsi caesique sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 599:2)
nam Poenorum prima eruptione perculsi ceciderunt haud plus quam triginta, Romani quinquaginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 600:2)
primo secretae bonorum indignationes exaudiebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 10:1)
illa restabat cura, ne fuso eo perculsi alter Hasdrubal et Mago in avios saltus montesque recipientes sese bellum extraherent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 473:3)
ceterum nunc agendo, nunc sustinendo agmen cum aliquamdiu haud multum procederetur et nox iam instaret, revocat e proelio suos Scipio et conlectos in tumulum quendam non quidem satis tutum, praesertim agmini perculso, editiorem tamen quam cetera circa erant, subducit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 514:1)
pauci a multis perculsique a victoribus passim caedebantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 525:1)
pavoris tamen plus ex re nova atque inopinata iniectum est, et in perculsum hostem equites invecti fugam stragemque eorum usque ad portas fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 53:2)
ad id edictum tantus fremitus hominum, tanta indignatio fuit ut magis dux quam materia seditioni deesset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 490:1)
ipsae quoque Hispaniae quo propius spem venerant tantis duobus ducibus exercitibusque caesis debellatum ibi ac pulsos inde Romanos esse, eo plus ab L. Marcio, tumultuario duce, ad vanum et inritum victoriam redactam esse indignationis praebebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 518:1)
minorque caedes fuit, quia propinquitas castrorum breviorem fugam perculsis fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 623:2)
et iam ferme omnibus scutatis Celtiberorum interfectis levis armatura et Carthaginienses qui ex alteris castris subsidio venerant, perculsi caedebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 21:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION