라틴어 문장 검색

quotidieque palpebra vertatur, non solum ut ulceri medicamentum inducatur, sed etiam ne rursus inhaereat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 16:2)
cognitisque ex motu maxillarum musculorum initiis, leviter super eos cutem inciderent, diductisque per retusos hamos oris, insererent linamenta, ut neque inter se cutis antiqui fines committerentur, et in medio caro incresceret, quae venas, ex quibus humor ad oculos transiret, adstringeret.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 51:6)
Quumque id patefactum, et jam ulcus purum est, conjicienda eo pinna est, illita medicamento cicatricem inducente;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VIII De aurium morbis qui manu et scalpello curantur. 2:4)
tum quod eum locum repleat, et sic cicatricem inducat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VIII De aurium morbis qui manu et scalpello curantur. 3:4)
Ubi purum est, eo pinna, eodem modo, quo in aure supra positum est (p. 283, 1. 34), medicamento illita, quo cicatrix inducitur, intus demittenda, ex toto id sanescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, X De polypo. 1:8)
super glandem autem, adverso emplastro imposito, induci.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 4:10)
Tum multo is oleo perungendus, inducendusque hapsus lanae mollis, tepido oleo repletus, qui pubem, et coxas, et inguina, et plagam ipsam, contectam eodem ante linteolo, protegat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 29:6)
hisque effusis, quum diutius pura urina descendit, demum, quae cicatricem inducant, imponenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 8:3)
Quumque jam ad sanitatem tendet, plumbeam fistulam medicamento cicatricem inducente illinere, eamque intus dare:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVIII De naturalium feminarum concubitum non admittentium curatione. 2:9)
Hac occasione usus medicus, unctae manus indicem digitum primum debet inserere, atque ibi continere, donec iterum id os aperiatur, rursusque alterum digitum demittere, et per easdem occasiones alios, donec tota esse intus manus possit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXIX Qua ratione partus emortuus ex utero excutiatur. 2:3)
Si vero fuit ulcus in digito, posteaque male inducta cicatrix curvum eum reddit;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXII De digitis cohaerentibus, et curvatis. 1:4)
ac tum frons ossis, quam serrula exasperavit, est, supraque inducenda cutis;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXIII De gangraena. 2:3)
Quo cutis inducta non fuerit, id linamentis erit contegendum, et super id spongia ex aceto deliganda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXXIII De gangraena. 2:5)
Jamque vertebra tertia tubercula, quae inferiori inserantur, exigit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 13:3)
Superius autem humeri caput rotundius, quam cetera ossa, de quibus adhuc dixi, parvo excessu vertici lati scapularum ossis inseritur, ac majore parte extra situm nervis deligatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 19:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION