라틴어 문장 검색

at illi alteri generis humilitas fauorem addiderat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 73장5)
Sed rex, nihil iam infectum Metello credens, quippe qui omnia, arma tela, locos tempora, denique naturam ipsam ceteris imperitantem industria vicerat, cum liberis et magna parte pecuniae ex oppido noctu profugit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 76장1)
Atque illi felicissimo omnium ante civilem victoriam numquam super industriam fortuna fuit, multique dubitauere, fortior an felicior esset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 95장7)
Nam illa tumultu gaudens non est industria, sed exagitatae mentis concursatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 5:1)
Fortitudo et industria et ad bellum prompta mens tam in Persas quam in alte cinctos cadit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 2:7)
Eques Romanus es, et ad hunc ordinem tua te perduxit industria;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 44 2:1)
Huius rei argumentum adferebat, quod duas litteras in primo versu posuisset ex industria librorum suorum numerum continentes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 40:2)
Non tantum manu facta labuntur, nec tantum humana arte atque industria posita vertit dies;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 11:1)
Quidam illam volunt esse ex horrido comptam, quidam usque eo aspera gaudent, ut etiam quae mollius casus explicuit, ex industria dissipent et clausulas abrumpant, ne ad expectatum respondeant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 6:4)
disturbant de industria, si quid placidius effluxit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 15:4)
Sed si, quemadmodum visus oculorum quibusdam medicamentis acui solet et repurgari, sic nos aciem animi liberare inpedimentis voluerimus, poterimus perspicere virtutem etiam obrutam corpore, etiam paupertate opposita, etiam humilitate et infamia obiacentibus, Cernemus, inquam, pulchritudinem illam quamvis sordido obtectam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 6:3)
Modo uxorem vult habere, modo amicam, modo regnare vult, modo id agit, ne quis sit officiosior servus, modo dilatat se usque ad invidiam, modo subsidit et contrahitur infra humilitatem vere iacentium, nunc pecuniam spargit, nunc rapit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 21:6)
somnus languorque ac somno et languore turpior malarum rerum industria inuasit animos, cantandi saltandique obscena studia effeminatos tenent, capillum frangere et ad muliebres blanditias extenuare uocem, mollitia corporis certare cum feminis et immundissimis se expolire munditiis nostrorum adolescentium specimen est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 8:2)
Seruium regem tulit Roma, in cuius uirtutibus humilitate nominis nihil est clarius.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 3:5)
ad humilitatem peruenies.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION