라틴어 문장 검색

ne vos longe sermone petito demorer, exemplum veteris cognoscite facti:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:146)
Quodsi omnis nostrae paulatim industria vitae fluxit ab exemplis, quidquid procul appetit hostem, hinc reor inventum, morem hinc traxisse Cydonas bellandi Parthosque retro didicisse ferire prima sagittiferae pecudis documenta secutos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice29)
ipse redundantem frenavit Mulciber Aetnam, laederet exempli ne monumenta pii.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam17)
nobiliora tenent animos exempla pudicos:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae75)
accipiat patris exemplum tribuatque nepoti filius et coeptis ne desit fascibus heres.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:170)
novitas audere priori suadebat cautumque dabant exempla sequentem.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:35)
componitur orbis regis ad exemplum, nec sic inflectere sensus humanos edicta valent quam vita regentis:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:166)
praemissa futuris dant exempla fidem:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:373)
hos tibi virtutum stimulos, haec semina laudum, haec exempla dabat.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:16)
non te documenta priorum, non exempla vetant?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:180)
nil optimus ille divorum toto meruit felicius aevo, quam quod Romuleis victor sub moenibus egit te consorte dies, cum se melioribus addens exemplis civem gereret terrore remoto, alternos cum plebe iocos dilectaque passus iurgia patriciasque domos privataque passim visere deposito dignatus limina fastu.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:18)
nec te meus, improbe, saltem terruit exemplo Phaëthon, qui fulmina praeceps in nostris efflavit aquis, dum flammea caeli flectere terrenis meditatur frena lacertis mortalique diem sperat diffundere vultu?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:78)
iamque opportunam motu strepuisse rebelli gaudet perfidiam praebensque exempla labori sustinet accensos aestivo pulvere soles.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:88)
hic est ille puer, qui nunc ad rostra Quirites evocat et solio fultus genitoris eburno gestarum patribus causas ex ordine rerum eventusque refert veterumque exempla secutus digerit imperii sub iudice facta senatu.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:251)
scilicet in vulgus manant exempla regentum, utque ducum lituos, sic mores castra sequuntur.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:86)

SEARCH

MENU NAVIGATION