라틴어 문장 검색

quae res cum infestiorem hostem ad oppugnandum fecisset, ipsos desperatione veniae ad tuendos sese acrius accendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 580:1)
nam tantus repente effusus est imber ut nec accendi facile pateretur et extingueret accensa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 699:2)
quae res accendit militi animos, postquam summam belli ac regias omnis copias terramque hostilem tam e propinquo conspexerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 35:1)
et violentiam insitam ingenio intemperantia vini accendebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 368:2)
lassitudo et sitis iam sentiebatur et meridiem aestum magis accensurum cum mox appareret, statuit sic adfectos recenti atque integro hosti non obicere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 457:1)
animos militum hortando in pugnam accendebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 459:3)
sed ea, quod habet in se plus caloris, procreat et alit cariem ab eaque vitiatur, etiamque ideo celeriter accenditur, quod quae inest in eo corpore aeris raritas, ut est patens, accipit ignem et ita vehementem ex se mittit flammam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 9장20)
non minus si lucerna concinnata oleique plena et accensa in eo loco operta fuerit conlocata et postero die non erit exusta, sed habuerit reliquias olei et enlychnii ipsaque umida invenietur, indicabit eum locum habere aquam, ideo quod omnis tepor ad se ducit umores.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 1장34)
Neque vero istis tragoediis tuis, quibus uti philosophi maxime solent, Crasse, perturbor, quod ita dixisti, neminem posse eorum mentis, qui audirent, aut inflammare dicendo aut inflammatas restinguere, cum eo maxime vis oratoris magnitudoque cernatur, nisi qui [rerum omnium] naturam mores hominum atque rationes penitus perspexerit, in quo philosophia sit oratori necessario percipienda;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 219:1)
sera pro 'sero', ut "seramque dedit per membra quie- tem". accendit lumina vesper bene 'accendit lumina Vesper' poe- tice, ut ipse Vesper accendat, non homines.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2511)
Ergo et ii, quorum animi spretis corporibus evolant atque excurrunt foras, ardore aliquo inflammati atque incitati cernunt illa profecto, quae vaticinantes pronuntiant, multisque rebus inflammantur tales animi, qui corporibus non inhaerent, ut ii, qui sono quodam vocum et Phrygiis cantibus incitantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 164:1)
Tercium autem intervenire debet, hoc est corpus aliquod purum, quod accendatur, id corpora nostra debent esse pura ut in hiis oleumpredictum bene infundatur et accendi possint.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION